Quantum redactiones paginae "Crux Nestoriana" differant

Content deleted Content added
EmausBot (disputatio | conlationes)
m Bot 1 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:Q3698133 sunt
No edit summary
 
Linea 1:
[[Fasciculus:Yuan_stone_Nestorian_inscription_(rep).JPG|thumb|Crux Nestoriana lapidea Yuan.]]
[[Fasciculus:Nestorian_headstone.jpg|thumb|[[Monumentum]] capitale Nestorianum.]]
'''Crux Nestoriana,''' cum [[Ecclesia Orientis Assyriana]] a [[Syria]] ad [[Sinae (regio)|Sina]]m consociata, in [[crux|cruce]] consistebat [[crux Melitensis|cruci Melitensi]] (cruci Sancti Ioannis) simili, tribus punctis iuxtra transtrum sinistrum, tribus punctis iuxtra dextrum, binis iuxta partem superiorem, unoque in parte inferiori. Hi puncta novem ordines ministerii intra ecclesiam repraesentant. Inter bina puncta iuxta partem superiorem est [[corona]] tribus [[dens|dentibus]] praedita, [[Trinitas|Trinitatem]] repraesentans.
 
Hae cruces in [[ars|arte]] Assyriana Christiana, plerumque in [[sepulcrum|sepulcris]] in [[Sinae|Sinis]] antiquis inventis, aliquando simpliciores fiunt, et super [[flos|florem]] ''[[Nelumbo nucifera|Nelumbonis nuciferae]]'' vel [[nubes|nubem]] adumbratam depinguntur. [[Columba]], signum [[Spiritus Sanctus|Spiritus Sancti]], super partem superiorem saepe invenitur.