Quantum redactiones paginae "Gulielmus von Humboldt" differant

Content deleted Content added
Linea 6:
Iam puer Gulielmus [[Graece]], [[Latine]], [[Francice]] loquebatur. Ei erat tantus amor [[res classicae|rerum classicarum]] cognoscendarum tantumque studium antiquae Graeciae et Romae, ut anno [[1791]] se a munere in administratione Borussiae removeret et ad studia [[philosophia linguae|philosophiae linguae]] et [[anthropologia linguistica|linguisticae anthropologiae]] dicaret.
 
Anno [[1802]] von Humboldt [[Roma]]m ut [[Borussia]]e legatus apud [[Sancta Sedes|Sanctam Sedem]] missus est. Cum anno 1803 filiolus eius Gulielmus mortuus esset, parentes, ut erant [[protestantes]], vetiti sunt eum in [[sepulcretum|sepulcreto]] cattolico sepelire. Ad hanc difficultatem fugiendam partem fundi prope [[sepulcrum Cestii|pyramidem Cestianam]] extra urbem siti, dicti ''pratum populi Romani'', emerunt. Ibidem anno 1807 etiam Fridericum, filiolum minorem natu, sepeliverunt. Haec [[sepulcrum|sepulcra]] hodie in parte antiqua [[coemeterium non-catholicorum (Roma)|coemeterii non-catholicorum]] (italiane ''cimeteriocimetero dei acattolici'') sunt, quod coimeterium ex his originibus temporibus insequentibus accrevit.
 
Gulielmus anno [[1809]] Borussiae Minister [[educatio]]nis creatus est.