Quantum redactiones paginae "Lingua Latina" differant

Content deleted Content added
m Recensiones a conlatore 212.200.204.217 (Disputatio) factas in superiorem redactionem a conlatore Adalhard Waffe factam restitui
Tag: Rollback
Linea 71:
Aetas neolatina saeculo undevincensimo incipere putatur. Hac aetate linguae usus definitur ab [[Lingua Latina Ecclesiastica|Ecclesia Catholica Romana]] et ab [[Lingua Latina academica|academicis secularibus]], qui mores classicos recolere volunt.
 
[[Lingua Latina Ecclesiastica]] sermo specialis ab Ecclesia Catholica Romana adhibitus vocatur. Lingua adhibita est in editionibus typicis librorum liturgicorum, litteris et scriptis [[papa|Papae]], praesertim illis quae encyclicae nominantur, ceterisque scriptis et congregationum sanctae sedis et Civitatis Vaticanae. Etenim cantus et preces sacrae liturgiae saepe Latine exercentur. Hodie est enim lingua Civitatis Vaticanae, cuius tamen cives in alloquio non lingua Latina, sed lingua Italica utuntur. Etiam relinquerunt in Ecclesia Catholica nonnullae communitates quae sicut [[Fraternitas Sacerdotalis Sancti Petri]] aut [[Fraternitas Sacerdotalis Sancti Pii X]] secundum Traditionem quam semper exercuit Ecclesiam ab Nicaei Consilio ad Vaticanum II Consilium latinam missam celebrunt.
 
[[Lingua Latina academica|Multi academici]] autem hodie etiam veram linguam aetatis classicae recreare petunt. Hi fautores neolatini praecipue modum [[latinitas viva|latinitatis vivae]] ad linguam Latinam discendam colunt, ubi discipuli linguam discunt ea utendo ad res quotidianas describendas. Quod ad propositum, fautores nova vocabula facile admittunt ad res hodiernas reddendas, multas [[Institutiones Latinae|institutiones]] ad linguam citandam statuunt, et multos [[Libri Latini|libros Latine]] scribunt.