Quantum redactiones paginae "Chilpericus II" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 29 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q109240 sunt
Augenda
Linea 1:
{{Augenda|2018|05|29}}
'''Chilpericus II''' (natus circa annum [[670]], mortuus [[13 Maii]] [[721]]) erat [[Reges Franciae|rex Francorum]] ab anno [[716]] ad usque mortem.
 
Filius fuit [[Childericus II|Childerici II]] regis et Bilichildis, filia [[Sigibertus III|Sigiberti III]], regis [[Austrasia]]e. Cum Childericus II anno [[675]] necatus esset, Chilpericus in monasterium missus est, ubi ut "Daniel frater" diu vivebat. Sed post mortem regis [[Dagobertus III|Dagoberti III]] anno [[716]] a [[Raganfridus|Raganfrido]] [[maior domus|maiore domus]] [[Neustria]]e contra [[Chlotarius IV|Chlotarium IV]], cui [[Carolus Martellus]] maior domus [[Austrasia]]e favebat, e monasterio liberatus atque rex factus est. Sed Carolus Martellus Chilpericum maioremque domus eius Raganfridum compluribus pugnis, ut anno [[718]] apud [[Suessonae|Suessonas]] vicit. Chilpericus II Carolo traditus, sed ut rex probatus est, postquam Chlotarius IV anno [[519]] mortuus est. Re vera autem Carolus Martellus toto regno regnavit. Cum Chilpericus II anno [[721]] mortuus est, Carolus non filium eius [[Childericus III|Childericum]], sed [[Theudericus IV|Theudericum IV]], filium [[Dagobertus III|Dagoberti III]] successorem fecit.