Quantum redactiones paginae "Berosus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 1:
'''Berosus''' vel '''Berossos''' ([[floruit]] prima parte tertii saeculi a.C.n.) fuit sacerdos dei [[Babylonia|Babyloniaci]] Beli sive [[Marduk]] et [[Astrologia|astrologus]] et rerum gestarum scriptor. Nam ''Babyloniaca'' sive etiam ''Chaldaica''<ref>Sic apud [[Flavius Iosephus|Flavium Iosephum]], ''[[Contra Apionem]]'' I.142</ref> inscripta tribus libris digesta et regi [[Antiochus I Soter|Antiocho Soteri]] dedicata composuit quibus historiam Babyloniorum a mundo creato usque ad [[Alexander Magnus|Alexandrum Magnum]] ex veteribus fontibus [[Scriptura cuneiformis|cuneiformibus]] signis exaratis et in templis servatis Graece explicabat. [[Diluvium]] orbem terrarum mergens describebat et reges antediluvianos a regibus post diluvium regnantibus discernebat. Scholam astrologicam quoque in insula [[Cos|Co]] instituit ubi scientiam veterum Chaldaeorum orbi Graeco tradebat<ref>[[Vitruvius]] 9.6.2.</ref> : ita unus e doctis hominibus fuit qui tempore successorum Alexandri Magni veteres traditiones orientales cum [[Hellenismus|hellenismo]] conciliaverunt
==De rebus a quibusdam dubitatis==
Nonnulli homines docti mirabantur si quidem idem homo fuerit et sacerdos in Babylonia in [[Seleucidae|Seleucidarum]] regno et astrologiae magister in insula quae tum a [[Ptolemaei|Ptolomaeis]] possidebatur. At fontes antiqui numquam duos Berosos discernunt. Quin etiam si unus fuit Berosus dubitant utrum res ad physicam pertinentes et a [[Vitruvius|Vitruvio]], [[Seneca]], [[Plinius Maior|Plinio]] traditae ex opusculo seorsum edito ductae sint an pars quaedam ''Babyloniacorum'' fuerint<ref>De quibus omnibus vide Verbrugghe (1996) pp. 15-16.</ref>.
 
==Fontes==