Quantum redactiones paginae "Scepticismus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 92:
 
== De paradoxis scepticis ==
Iam Cartesius argumentum ad "daemoniumdaemonii malevolummalevoli" protulit. Quod argumentum posterius saepissimemutata forma ita fere narrari solet:<ref>Cf. Unger 1976; Nozick 1981: 167; Putnam 1981: 5-6; Pollock 1987: 1-3.</ref>
 
{{Citatio|Ego sum cerebrum a medico quopiam experimentis gaudenti in poculo nutritorio positum. Talem vitam "pocularem" nunc vivo [[electrodus|electrodis]] cum computatro efficaci coniunctus, perperam persuasum habens me in prasenti ad computatrum sedentem has lineas exarare. Nam abhinc menses sex chirurgus iste malevolus arte sua, cum me aliquo pharmaco sopiisset, cerebrum meum dempserat. Deinde omnes experientias et de me ipso deque mundo opiniones in me inseverat, et quidem tanta sollertia, ut nihil novi animadverterem.Immo, profecto nihil accidisse credo. Vitam solitam degere viedor.}}
Linea 100:
De [[scientia (declarativa)|scientiae]] intellectu agi videtur. Estne scientia ita intellegenda, ut omnem errorem excludat? Itaque si quid scio, fieri non potest, ut errem? Quae postulatio gravi condicione scientiam onerat, nam arduum est tantam parare scientiam, quae omni vacet errore. Constat lucem e stella remota emanantem permultis demum post annis oculis nostris apparere. Verum tamen accidere potest, ut, ubi primum stella illa in conspectum venerit, non iam exstet, quamvis eam exstare confidamus.<ref>Cf. Russell 1921: 133-136.</ref> Ergo fieri potest, ut erremus. Nisi intellectum scientiae relaxamus, facere non possumus, quin scepticismum accipiamus. Sin autem [[fallibilitas|fallibilitatem]] scientiae nostrae acccipimus, argumentum scepticum hoc modo proferre possumus:
 
# (A → B): Si scio me ad mensam sederesedentem hasce lineas exarare, etiam hoc scio, quod non sum cerebrum in poculo fluitansvivens.
# ( ~B ): Nescio me non esse cerebrum in poculo fluitansvivens.
# Ergo ( ~A ): Nescio me ad mensam sedentem hasce lineas exarare.
 
In hoc argumento conclusio ex sumptionibus (1-2) necessitate logica [[deductio (logica)|deduci]] potest. Si igitur sumptiones verae sunt, necesse est ex his illam conclusionem consequi. Si sumptiones acceperimus, etiam conclusionem accipiemus, atque in extremum scepticismum inruemus, nam simili modo contra quamlibet propositionem epistemologicam argumentari poterimus.
 
Prima sumptio [[clausura epistemica|clausuram]] continet, quae cognitionem consectariis clausam esse significat; id est: si quis ex re certa (''p''), quae vera est, alteram rem (''q'') consequi scit, etiam ''q'' veram esse scit. Nam ego, si patrem meum nunc hic in eodem conclavi esse scio, etiam scio eum non in latrina esse. Arduum est enim dicere me nescire id quod ex eo, quod scio, consequi scio. Si rationem clausurae accipimus, etiam prima sumptio argumenti sceptici accipienda esse videtur. At altera quoque sumptio admodum persuadet, nam me esse cerebrum in poculo vivens nullo testimonio negare posse videor. Profecto nescio, an cerebrum non sim in poculo vivens. Nulla igitur ratione hanc conclusionem evitare possum: me hoc momento temporis ad mensam sedere nescio.
 
Sensum communem etiam hoc modo defendere poterimus, ut argumentum scepticum supra propositum ex [[modus tollens|modo tollenti]] in [[modus ponens|modum ponentem]] convertamus:
At altera quoque sumptio admodum persuadet, nam me esse cerebrum in poculo vivens nullo testimonio negare posse videor. Profecto nescio, an cerebrum non sim in poculo vivens. Nulla igitur ratione hanc conclusionem evitare possum: me hoc momento temporis ad mensam sedere nescio.
 
# (A → B): Si scio me ad mensam sedentem hasce lineas exarare, etiam hoc scio, quod non sum cerebrum in poculo fluitans.
# ( A ): Scio me ad mensam sedentem hasce lineas exarare.
# Ergo ( B ): Scio me non esse cerebrum in poculo vivens.
 
Etiam hoc argumentum antiscepticum ratione clausurae nititur. Ab eo enim proficiscitur, quod me ad mensam sedere scio, concluditque me hoc scire: non sum cerebrum in poculo vivens. Ambo arbitraria esse videntur argumenta, nam re vera hic '''paradoxum''' sive copiam propositionum inter se discrepantium habemus:
 
# (A → B): Si scio me ad mensam sedentem hasce lineas exarare, etiam hoc scio, quod non sum cerebrum in poculo fluitans.
# ( A ): Scio me ad mensam sedentem hasce lineas exarare.
# Ergo ( ~B ): Nescio me non esse cerebrum in poculo vivens.
 
Quamquam haec omnia argumenta tria nobis placent, tamen constat omnia non posse vera esse, nam inter se discrepant. Ut hoc resolvamus paradoxum, hae optiones tres praeberi videntur:
 
# Rationem clausurae omittere poterimus, in qua argumentum et scepticum et antiscepticum positum est.
# Reiecta sumptione A scepticismum adprobare poterimus.
# Reiecta sumptione ~B sensum communem Reidianum consequi poterimus.
 
His constitutis rebus, quam viam consequi debeamus, parum constat, nam aliquid arbitrarii in omnibus pendere videtur. Non autem iuvat sensus communis, nam omnia tria argumenta, quamquam singillatim per se fidem faciunt, in paradoxum ducere videntur.
 
 
Line 148 ⟶ 166:
* Russell, Bertrand (1921) ''The Analysis of Mind.'' George Allen & Unwin.
* Russell, Paul (2010) ''The Riddle of Hume's Treatise: Skepticism, Naturalism, and Irreligion.'' Oxford University Press.
* Sharples, R. W. (1996) ''Stoics, Epicureans, and Sceptics: An Introduction to Hellenistic Philosophy.'' Routledge.
* Sosa, Ernast (1997) How to Resolve the Pyrrhonian Problematic: A Lesson from Descartes, ''Philosophical Studies'' 85: 229-249.
* Stang, N. (2014) The Non-Identity of Appearances and Things in Themselves, ''Noûs'' 48: 106–136.