Quantum redactiones paginae "Tenebrarum metus" differant
Content deleted Content added
No edit summary |
m typo |
||
Linea 1:
[[Fasciculus:Bubble lamp.jpg|thumb|Lumen nocturnum tenebrarum metum dispellit vel saltem demitigat.]]
'''Tenebrarum metus''',<ref>[[Seneca|Sen.]] ''[[Epistulae morales ad Lucilium|Ep.]]'' 82.15.</ref> sive docte '''nyctophobia''', est metus permanens sive formido locorum tenebrosorum. Non absentia lucis per se formidinem inicit sed potius deminutio potestatis
Tenebrarum metus non solum liberorum est sed etiam in multis vel plurimis adultis manet, quamquam mitius animos adficit. Utique plurimi homines tenebris plus minusve anguntur, nam ut iam dixit [[Seneca]] (''Ep''. 82.15), sensus perquam naturalis est. Quodsi modum transierit, [[therapia]] quadam opus erit, nam tum de vera [[phobia]] agitur, quae saepissime ''nyctophobia'' vocatur. Qui [[terminus technicus|terminus]] ad noctis metum refertur, nam ex Graecis νύξ (stirps: νυκτ-) 'nox' et φόβος 'metus' compositum est. Sunt alii quoque termini eiusdem significationis: '''achlyophobia''' ad caliginis metum (ἀχλύς 'caligo, nebula'), '''lygophobia''' ad crepusculi (sive tenebrarum vespertinarum) metum (λυγή 'tenebrae vespertinae'), '''scotophobia''' ad obscuritatis metum (σκότος 'obscuritas, tenebrae') refertur.
|