Quantum redactiones paginae "Scepticismus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 2:
 
'''Scepticismus'''<ref name="Axters1937">Axters, S. (1937) ''Scholastiek lexicon Latijn-Nederlandsch.'' Antwerpen: Geloofsverdediging.</ref> (ab adiectivo [[Lingua Graeca antiqua|Graeco]] {{Polytonic|σκεπτικός}} 'deliberabundus') est [[epistemologia]]e doctrina, cuius adsectatores negant fieri posse, ut quicquam certe sciri aut iusta opinione concipi possit. In epistemologia enim inquiritur, quid homini credendum sit sive non credendum, quae opiniones iusto iure haberi possint. Itaque scepticorum est negare hominum de aliqua re opiniones iusto iure conceptas esse. Scepticismi genera haec sunt: locale et universale. '''Scepticismus localis''' est, cum vera [[scientia (declarativa)|scientia]] hominis in [[dubium]] adducitur, sive negatur fieri posse, ut opiniones de mundo externo, praeteritis, futuris, adfectibus aliorum hominum, [[Deus|Deo]], rebus moralibus, etc. iusto iure concipi possint. Quae dubia localia habere sapientis est, nam constat esse res, quas cognoscere nequeamus. Paucissimi autem sunt, qui '''scepticismum universalem''' accipere velint, nam sibi contradicere videntur, qui hominem nihil de quaquam re scire posse dicant. Una tantum species scepticismi universalis adprobari potest, scilicet [[fallibilismus]], qui omnes opiniones, quas umquam habeamus, quam incertissimas esse docet: fieri posse, ut falsae sint. Negat igitur fallibilista possibilitatem certitudinis, quamquam sciendi aut iusto iure opinandi facultatem non negat.
[[Fasciculus:Gerard van Honthorst 003.jpg|thumb|left|Thomas scepticus. (Pictura a [[Gerard van Honthors|Gerardo van Honthors]] ante annum 1650 facta.]]
 
'''[[Scepticismus scientificus]]''' est positio epistemologica eorum, qui [[veritas|veritatem]] propositorum adeo dubitant, donec eam ratione [[scientia (ratio)|scientifica]] probare possint. Nam sceptici scientifici re ipsa incumbunt theoriis palam rescindendis, quas putant [[theoria falsa|falsas]] esse, atque operam impendunt ingeniis hominum ad [[cogitatio critica|cogitationem criticam]] formandis.
 
Linea 87:
Phaenomena et numena varie intellegi possunt. Kantius phaenomena docuit repraesentationes in mente natas esse, quae statim cognosci possint, cum autem numena ad veritatem extra mentem exstantem pertineant, quae quodammodo, quales repraesentationes in mente nascantur, determinet. At recentius quidam in hanc opinionem adducti sunt, ut phaenomena et numena partes essent unius et eiusdem mundi. Nam phaenomenon est res externa utpote quam percipere et cognoscere possimus, sed numenon est res externa talis qualis per se ipsa est, a cognitione nostra separata.<ref>Van Cleve 1992: 306-307.</ref> Kantius, quamquam idealismum scepticum reiecit, nihilo minus putabat idealismum quendam accipiendum esse. Qui '''idealismus transcendentalis''' possibilitatem cognitionis explanat ac '''realismum empiricum''' permittit. Qua in doctrina transcendentali res in spatio et tempore obiectae — hoc igitur sensu: externae — statim cognoscuntur. Cum enim spatium et tempus formae cognoscendi sint, mens et intellegendi facultas res in spatio et tempore visas partim construit. De mundo phaenomenali, quippe quae a nobis ipsis efficiatur, statim conscii esse possumus. Kantius scepticismum duobus pertractavit modis, quorum unus argumentum transcendentale est, altera autem ratio in reiectione realismi transcendentalis consistit. Quae rationes, quas Kantius ipse inter se conexas esse putavit, a nonnullis commentatoribus ut distinctae habentur.<ref>Cf. Strawson 1966: 15-16.</ref>
 
Argumentis transcendentalibus pertractantur condiciones quibus [[experientia]] [[cognitio]] [[lingua]] et cetera fieri possunt. Huiusmodi argumenta ad scepticismum refutandum adplicata ab aliqua proficiscitur sumptione, quae etiam scepticosceticoaccipi posse videatur accipi posse. Deinde demonstratur veritas huiusmodi sumptionis posita esse in necessaria aliqua condicione quae cum aliqua thesi a sceptico exhibita discrepet. Quod igitur argumentum significere videtur scepticismum vi et sensu carere.<ref>Walker 1989: 58.</ref> Exemplo est scepticismus Cartesianus, qui docet mentis condiciones statim certoque cognosci posse, mundumsed autemnegat mundum externum cognosci posse negat. KantiusDixit autem Kantius cognitionem internam dixit fieri non posse nisi experientiam vel mundi cognitionem habeamus. Itaque scepticismus Cartesianus, cum hoc neget, se ipsum refutare videtur. Sed fieri potest, ut argumenta transcendentalia inefficacia sint contra scepticismum.<ref>Stroud 1968; Strawson 1985.</ref> Realismus enim transcendentalis docet non solum tempus spatiumque sed etiam res in tempore spatioque a sensu intellectuque nostro separata exstare; quas res per se exstantes nihilo minus statim cognosci posse. Hic autem intellegi non potest, quomodo hae res quae igitur extra nos sunt sensu transcendentali, statim cognoscere possimus. Nam si nihil nisi repraesentationes sint, exsistentia rerum externaum in dubio relinquatur, nam fieri potest, ut ex sensuum ludificatione exsistant. Cum igitur realismus transcendentalis ad scepticismum ducere videretur, Kantius ad idealismum transcendentalem confugit,. quippeQuo quemultimo ultimumrefugio refugiumscepticismum praestareevitare putaretconatus est.
 
Dubium non est, quin Kantius magnopere ad philosophiam contulerit. Itaque complures philosophi posteriores idealismo transcendentall faverunt, cui quidem saepe [[relativismus|relativismum]] addiderunt, doctrinam a Kantio alienam. Cum enim Kantiius intellegendi categorias proferret, sine quibus neque experientia nec cogitatio fieri possent, Kantiani posteriores scepticismum ita fere vitant, ut has categorias per linguas nationesque variare putent.<ref>E.g. Putnam 1981: 40; Devitt 1991: 235.</ref>
Realismum autem transcendentalem docet item tempus et spatium aique res in tempore et spatio a sensu intellectuque nostro separata exstare; quas res per se exstantes nihilo minus statim cognosci posse. Hic autem intellegi non potest, quomodo statim res "extramentales" cognoscere possimus, quae igitur extra nos sunt sensu transcendentali. Itaque Kantius non de rebus extramentalibus sed etiamsed potius de repraesentationibus mentalibus talium rerum agi putabat.
 
 
Linea 105:
* DeRose, K. & Warfield, T. (ed. 1999) ''Skepticism: A Contemporary Reader.'' Oxford University Press.
* Devillairs, Laurence (2004) ''Descartes et la connaissance de dieu.'' Vrin.
* Devitt, Michael (1991) ''Realism and Truth.'' Blackwell.
* Engel, Mylan, Jr (2004) What's Wrong with Contextualism, and a Noncontextualist Resolution of the Skeptical Paradox, ''Erkenntnis'' 61: 203-231.
* Fogelin, Robert J. (1985) ''Hume's Scepticism in the "Treatise of Human Nature"''. Routledge & Kegan Paul.
Line 119 ⟶ 120:
* Popkin, Richard (2003) ''The History of Scepticism from Savonarola to Bayle.'' Oxford University Press.
* Pritchard, Duncan (2002) Recnt Work on Radical Skepticism. ''American Philosophical Quarterly'' 39: 215-257.
* Putnam, Hilary (1981) ''Reason, Truth and History.''Cambridge University Press.
* Rosenbeg, Jay F. (1998) Descartes’ Skeptical Argument, ''Logical analysis and History of philosophy'' 1: 209-232.
* Quine, Willard van Orman (1969) Epistemology Naturalized, ''Ontological Relativity and Other Essays'', 69–90. Columbia University Press.