Quantum redactiones paginae "Dublinum" differant

m
automaton: mutans categoriam Eblana→Categoria:Dublinum; mutationes minores
m
m (automaton: mutans categoriam Eblana→Categoria:Dublinum; mutationes minores)
{{pro pagina discretiva vide|Dublinum (discretiva)}}
{{Capsa urbis Vicidata}}
'''Dublinum'''<ref>"Dublana, Dublinum, Dublinia, Dublinium, Eblana": {{Graesse}}</ref> sive '''Eblana'''<ref>"Eblana": [[Claudius Ptolemaeus]], ''[[Geographia (Ptolemaeus)|Geographia]]'' (sed loco geographico haud certo). "Eblanda" (per errorem typographi?): {{PONS-SS}}</ref> ([[Lingua Anglica|Anglice]] ''Dublin''; [[Lingua Hibernica|Hibernice]] ''Baile Átha Cliath'') est [[caput (urbs)|caput]] et maxima [[Hibernia]]e [[urbs]]. Eblana ad [[litus]] orientale [[Hibernia]]e sita est. Urbs in partes duas a flumine ''Liffey'' dividitur. [[Pons]] maximus ''O'Connell Bridge'' (Anglice) appellatur. Hodie 527&thinsp;612 (anno [[2011]]) homines Eblanam incolunt. Caput est [[Comitatus Eblanensis]].
 
== Generalia ==
Eblana ad [[aestuarium]] fluminis Liffey ad sinum Eblanense sita est, cornu quoddam [[Mare Hibernicum|Maris Hibernici]]. Urbs [[commercium]] [[navis|navium]] agile tenet cum portibus [[Anglia]]e, [[Scotia]]e, et [[Francia]]e. Rete viae ferratae unionem cum aliis magnis [[oppidum|oppidis]] et [[regio]]nibus Hiberniae facit. Decem omnino [[pons|pontes]] pertinent ad ripas fluvii ulteriores. Terra baiae fluminis partem inferiorem solummodo tegit; apta est et navigiis maioribus. [[Canalis|Canales artificiosi]] duo (''Canalis regius'' 154 chiliometrorum, ''Canalis grandis'' 335 chiliometrorum) portum Eblanensem cum plagis septentrionalibus et meridionalibus fluminis Shannon coniungunt. Eblanae iuncta sunt nonnulla illustria [[suburbium|suburbia]], e.g. Glasnevin. In [[sepulcretum|sepulcreto]] spectari possunt cippi luctantium in Hiberniae [[libertas|libertatem]] ut [[Daniel O'Connell|Danielis O'Connell]] et [[Ioannes Philpot Curran|Ioannis Philpot Curran]].
 
== Historia ==
[[Oppidum]] in [[historia|tabulis historicis]] nominis versionem a [[Claudius Ptolemaeus|Claudio Ptolemaeo]] propositam habuit, i.e. ''Eblanae''. Postea urbi nomen ''Dubh-linn'' (Hibernice, '[[stagnum]] nigrum') fuit. Anno [[291]] victoria parta est in milites Regni Leinster. Circa annum [[450]] [[Sanctus Patricius]] [[Christianismus|Christianismum]] in oppidum introduxit. [[Saeculum IX|Saeculo nono]] urbs a [[Dania|Danis]] occupata est; anno 832 Dani urbem ''Dyslin'' nominabant, quae eis caput regni Danici valde potentis serviebat. Sed Hibernorum summum imperium revenit paullatim annis [[1052]], [[1075]], [[1124]]. Anno [[1171]] rex [[Henricus II (rex Angliae)|Henricus II]] Danos expugnante gravione Ricardo Strongbow repulsit. Anno [[1172]] Eblana domicilium aulicum factum est; Henrico adhuc regente, postea etiam urbis privilegia tributa sunt. Usque seditionem Hibernorum anni [[1798]] Eblana sub gubernio Anglico mansit. Nova temptatio urbis sub dominium Hibernicum reddendae anno [[1803]] duce Robert Emmet ad irritum iit. Neque annis [[1847]] et [[1867]] novae temptationes ullum effecerunt. In crudelibus tumultibus Hibernicis anno [[1916]] factis Eblanae acriter pugnatum est. Oppidum in rebus novis annorum inter [[1919]] et [[1921]] quoque partes suas egit. Effectus fuit creatio Civitatis Hibernicae Liberae. Inde ab anno [[1922]] Eblana caput Reipublicae Hiberniae est.
Eblana erat insulae [[caput (urbs)|caput]] in multis civitatibus:
* [[Hibernia (res publica)]] ([[1922]]–hodie)
 
== Oeconomica ==
Eblana sedes [[oeconomia|oeconomica]] magni momenti est, terrae baia gravissima et nodus commercialis. Inter ergasteria varia numerantur fabricae [[cerevisia]]e, calceamentorum, [[vitrum|vitrorum]], pharmaceuticorum, cibariorum. Confectio navalis [[traditio]]nem antiquam habet. Exportantur imprimis iumenta et agriculturalia.
 
== Res videndae ==
Multa historica [[aedificium|aedificia]] inveniuntur in oppido antico ad meridiem fluminis Liffey sito. '''''Dublin Castle''''' appellatur cor Eblanae ubi olim officia praefecti regis Anglici fuerunt. Aedium pars maxima in saxo elegantissime eminens super urbem flumenque erigitur. Quod castellum olim burgus fortificatus fuerat antequam anno 1560 sedes legati fieret. Archivium invenitur in Turri Bermingham, castelli antiquissima parte, quae anno 1411 erecta est. Construebatur gradatim usque ad [[saeculum 17|saeculum XVII]]. In earum vicinia sunt prisca '''Bursa''' (postea ea utebantur tamquam curia; camaram habet cum columnis Corinthicis, constructa est anno 1779) et '''Ecclesia Christi''', cathedralis protestantica, cuius origo fuerat anno [[1038]] quaeque annis inter [[1870]] et [[1877]] reconstructa est. '''Ecclesia cathedralis Sancti Patricii''' generis Gothici centrum communitatis protestanticae in Re publica Hibernca degentium esse constat. Erecta fuit ista metropolis iam anno 1190; mutationes fiebant annis inter [[1220]] et [[1260]]. [[Ionathan Swift]], priscus fani decanus, hic sepultus est. Anno 1816 '''Ecclesia cathedralis catholica''' constructa est (cui est portibus Dorica), '''Ecclesia Sancti Andreae''' (generis Graeci) et '''Ecclesia Sancti Georgii'''.
 
== Notae ==
<div class="references-small"><references /></div>
 
== Bibliographia ==
* Charnock, Richard Stephen. [[1859]]. ''Local Etymology.'' Londinii: Houlston and Wright.
* Clarke, Howard. [[1990]]. ''Medieval Dublin: The Living City.'' Eblanae: Irish Academic Press. ISBN 07165246000-7165-2460-0.
* Duffy, Seán, Ailbhe MacShamhráin, et James Moynes. [[2005]]. ''Medieval Ireland: An Encyclopedia.'' Novi Eboraci: Routledge. ISBN 04159405240-415-94052-4.
* Flynn, John, et Jerry Kelleher. [[2003]]. ''Dublin Journeys in America.'' High Table Publishing. ISBN 09544694100-9544694-1-0.
* Hem, Hanne. [[1994]]. ''Dubliners, An Anthropologist's Account.'' Oslo.
* Liddy, Pat. [[2000]]. ''Dublin A Celebration: From the 1st to the 21st century.'' Dublin City Council. ISBN 09468415000-946841-50-0.
* Craig, Maurice. [[1989]]. ''The Architecture of Ireland from the Earliest Times to 1880.'' Batsford. ISBN 07134258730-7134-2587-3.
* McDonald, Frank. [[1989]]. ''Saving the City: How to Halt the Destruction of Dublin.'' Tomar Publishing. ISBN 18717930331-871793-03-3.
* McGee, Thomas D'Arcy. [[1863]]. ''A popular history of Ireland: from the earliest period to the emancipation of the Catholics.'' Novi Eboraci: Sadlier.
* McParland, Edward. [[2001]]. ''Public Architecture in Ireland 1680–1760.'' Portu Novo: Yale University Press. ISBN 03000906410-300-09064-1.
* Richardson, Dan. [[1999]]. ''Dublín.'' Ediciones B. ISBN 844069203X84-406-9203-X.
 
== Nexus externi ==
{{CommuniaCat|Dublin|Eblanam}}
* [http://www.dublincity.ie/ Situs interretialis Concilii Urbis Eblanae.]
 
{{Urbes Europae capitales}}
{{Myrias|Geographia}}
 
[[Categoria:Capita]]
[[Categoria:Eblana|!Dublinum]]
[[Categoria:Loci habitati Hiberniae]]
 
{{Myrias|Geographia}}
209 026

recensiones