Quantum redactiones paginae "Rationes inter imperia Sinicum et Romanum" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
mNo edit summary
Linea 4:
In [[Via Serica]] et viis marinis [[sericum]] Sinicum atque [[vitrea]] et panni subtiles Romani commutabantur. [[Pecunia Romana|Nummi Romani]] inde a [[saeculum 1|saeculo primo]] facti in Sinis inventi sunt, atque nummus [[Maximianus|Maximiani]] et [[medalia]] [[Antoninus Pius|Antonini Pii]] et [[Marcus Aurelius|Marci Aurelii]] in [[Vietnamia]], eadem regione ubi scriptores Sinici Romanos egressos esse tradunt. [[Vitrum]] et [[argentum]] Romana etiam in [[archaeologia|sitibus archaeologicis]] Sinicis temporis Han inventa sunt. Nummi et globuli Romani etiam in [[Iaponia]] inventi sunt.
 
In fontibus Latinis et Graecis non facile intelligitur num mentio Sinarum sit cum nomen ''[[Seres]]'' ([[Graece]] Σῆρες) legitur, quod illud nomen adeo ambiguum est, ut complures gentes Asiaticas significare poteratpossit quae terras ab [[India]], per [[Media Asia|Mediam Asiam]], ad Sinas usque incolebant. In fontibus Sinicis imperium Romanum primo 大秦 (''Dàqín'', 'magna (domus) [[Domus Qin|Qin]]'), deinde 拂菻 (Fúlǐn, originis fortasse Persicae) appellabatur. Scriptores Sinici referunt plures legatos Fulin, hoc est imperii Romani Orientalis, in Sinas tempore [[Domus Tang]] venisse et obsidionem [[Constantinopolis]] a [[Muawiyah I]] inter annos [[674]] et [[678]] factam describunt.
 
Geographi imperii Romani velut [[Claudius Ptolemaeus|Ptolemaeus]] [[Oceanus Indicus|oceanum Indicum]] orientalem adumbraverunt usque ad [[Aurea Chersonesus|Auream Chersonesum]], [[sinus Thailandiensis|sinum Thailandiensem]], [[Mare Sinense Australe]] patentem. [[Cattigara]] Ptolemaei fortasse fuit [[Óc Eo]] [[Vietnamia]]e, ubi reliquiae Romanae Antonini temporis inventae sunt. Geographi Sinici aliquantum [[Asia occidentalis|Asiam occidentalem]] et provincias orientales imperii Romani cognoverant. Scriptor rerum gestarum [[saeculum 7|saeculi VII]], [[Theophylactus Simocatta]], descripsit coniunctionem Sinarum septentrionalium et meridianarum, quae antehac nationes separatae inter se pugnaverant. Etenim hoc tempore factum est, ut imperator Wen [[domus Sui]] [[domum Chen|domo Chen]] superata Sinas coniunxerit.