Quantum redactiones paginae "Scepticismus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 74:
 
Apparet igitur aliquam facultatem cognitivam confirmari non posse, si in hoc ad eandem factultatem decurrere debemus. Non quidem de tali agitur circulo vitioso, ut conclusio in sumptionibus inclusa sit, nam nisi facultates cognitivas ponamus certas et fixas esse, veritati conclusionis credere nequeamus. Itaque Hume certam esse praesumit rationem, qua usus facultates cognitivas in dubium vocat. Omnes quidem opiniones nostrae nativis efficiuntur facultatibus, quarum uni — silicet perceptioni — nisi fidem faciamus, non est, cur aliis — scilicet rationi (Hume), experientiae mentali vel conscientiae (Cartesius) — fides fiat. Reid autem concedit facultates nostras fallaces esse. Nihilo minus facere non possumus, quin iis confidamus.
 
== Immanuel Kantius de scepticismo ==
[[Immanuel Kantius]] ([[1724]]-[[1804]]), philosophus [[Germania|Germanicus]], Reidii more scepticismum Humeanum iudicavit: si de nihilo nisi praesenti sensuum experientia directo conscii essemus, omnisque cognitio rerum in spatio versantium solum ex his experientiis internis oriretur, exsistentia rerum externarum numquam satis certa esset, fierique posset, ut experientiae quibus adficeremur, non ex rebus externis sed ex interno quodam sensu emergerent, et quidem "merae umbrae et phantasnata" essent.<ref>Kantius 1781/1796: 183.</ref> Huiusmodi idealismum Kantius refutare voluit, utpote quod ad scepticismum duceret. Refutationem idealismi in ''[[Critica rationis purae]]'' ([[1781]]) varie verbis concepit. Nam idealismus problematicus docet nostras de propriis rebus mentis opiniones nostras epistemologice praecedere opinionibus ad mundum externum pertinentibus: condiciones mentis certiores directiusque cognitas esse quam res extra mentem obiectae; cognitionemque harum ratiocinatione ex illis paratas esse. Ut hanc hypothesin refutaret, Kantius experientiam internam sola experientia externa dari arguit:
 
{{Citatio|Conscius mihi sum exsistentia meae utpote in tempore definitae. Omnis determinatio temporis aliquid ''constans'' et perpetuum ponit in perceptione. Sed constnss et perpetuum illud esse non potest liquid, quod in me sit; si quidem ipsa exsistentia mea in tempore potest demum constnti illo ac perpetuo determinari et definiri. Igitur perceptio huiusce perpetui esse tantum potest per rem aliquam extra me, non vero per solam repraesntationem rei extra me. Ergo determinatio exsistentiae meae in tempore duntaxat esse potest per exsistentiam rerum in veritate apparentium, quas extra me percipio. Atqui conscientia in tmmpore cum conscientia possibilitatis huiusce determinationis temporis necessario coniuncta est: ergo ea etiam cum exsistentia rerum extra me, qua conditio determinationis temporis, necessaria coniuncta videtur; id est, conscientia exsistentiae mei ipsius simul est conscientia proxima exsistentiae rerum extra me aliarum.<ref>Kantius 1796: 183-184.</ref>}}
 
 
 
Line 92 ⟶ 98:
* Gewirth, Alan (1941) The Cartesian Circle, ''Philosophical Review'' 50: 368–395.
* Hankinson, J. (1995) ''The Sceptics.'' Routledge.
* Kantius, Immanuel (1796) ''Critica rationis purae''. Latine vertit Fredericus Gottfried Born. Lipsiae impensis Engelhard Beniamin Schwickerti.
* Klein, Peter (2015) [https://plato.stanford.edu/entries/skepticism/ Skepticism]. ''Stanford Encyclopedia of Philosophy.''
* Larmore, Charles (1998) Scepticism. ''The Cambridge History of Seventeenth-century Philosophy'', ed. Daniel Garber % Michael Ayers, 3: 1145–1192. Cambridge University Press.