Quantum redactiones paginae "Scepticismus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 68:
 
Itaque Reid doctrinam Humeanam repudiat, quippe quae ad solipsismum ducat. Innocuae sunt opiniones in sensu communi positae, nam nisi refutari possunt, oportet iustas esse. Ita [[onus probandi]] ad scepticos transfert. Etiam suam profert epistemologiam positivam, quae explanet, quo modo eas sciamus res, quas nos scire putemus. Ex nativis mentis facultatibus intellectus et opiniones de condicionibus mentis procreantur, ex percipiendi facultate nostrae de rebus externis opiniones notionesque producuntur, nostrae denique de praeritis rebus opiniones ex memoria promuntur. De credibilitate harum facultatum cognitivarum sensu communi persuademur.
 
Reid igitur a nativis mentis facultatibus proficiscitur. At quomodo nostras de rebus externis opiniones confirmare possumus? Arbitratur quidem nulla confirmatione opus esse, quod per se iustae sint nec ab impressionibus ideisve ductae. Epistemologia Reidiana opinionem vulgarem confirnare videtur, nam omnes perceptioni memoriae ratiocinationi aliisque facultatibus cognitivis confidere solemus. At unde est haec confidentia sine dubitatione habita? Respondet Reid: Facultates nostras fundamentales non possumus fide dignas esse demonstrare, nisi isdem facultatibus confidere possumus. Cartesium in circulo versari putat:
 
{{Citatio|Mirum est tam acrem ratiocinatorem non vidisse circulum manifestum in ratiocinatione sua inhaerentem. Nam si facultates nostrae fallaces sint, cur in hac quidem ratiocinatione atque alibi fallere nos non possint? Et si sine testificatione iis confidendum est hic, cur non alibi?<ref>''[[Essays on the Intellectual Powers of Man]]'' E6.7 "It is strange that such a sharp reasoner didn't see that this reasoning obviously involves begging the question. For if our faculties are deceptive, why can’t they deceive us in this reasoning as well as in others? And if they are to be trusted here, without a certificate, why not elsewhere as well?"</ref>}}