Quantum redactiones paginae "Ioannes Hildebrandus Withofius" differant

Trying to make it a real article (more work has to be done)
m (withofius opera in the latin library)
(Trying to make it a real article (more work has to be done))
[[Image:Johann Hildebrand Withof.jpg|thumb|Iohannes Hildebrandus Withof]]
'''Joannes Hildebrandus Withofius''' die [[27 Iulii]] anno [[1694]] in Lengerice natus est, mortuus autem die [[13 Februarii]] [[1769]] in Duisburg. Historiae professor Duisburgensis fuit.
 
==Nativitas et familia==
Natus autem est '''Joannes Hildebrandus Withofius''' anno [[1694]], die [[27 Iulii|XXVII Julii mentis]], secundum veteris ut vocant styli rationem computato, in Lengerice comitatus Tecklenburgensis nobili oppido & ideo inprimis memorabili, quoniam in illo celeberrima illa pacificatio Questphalica, quae cunctis Christiani orbis gentibus hodiernam normam & publici iuris fundamenta fecit, siquidem utrarumque partium, tam eorum qui Monasterii, quam qui in Osnabrugensi urbe congregati erant [[Europa]]eorum principum legati, in hoc inter [[Monasterium]] & Osnabrugum medio loco absque simultatis & ceremoniarum ambagibus ad deliberandum saepe conveniebant, orta & confirmata fuit. Quae loci celebritas aeterna & longe perennior erit quam illa quam ante id tempus ex sano & simulacro St. Margaretae, miraculis atque prodigiis, ut tum credebatur, per universam Guestphaliam notissimo habuit, cuius scilicet oraculum inter ipsam illam summorum legatorum praesentiam elanguuit atque conticuit.
 
Ex his patrem habuit beatus Vir ''Everhardum Withofium'', honestum mercatorem, cuius primus & unicus filius fuit, mors enim primo aetatis anno nostrum patre orbum & matrem viduam fecit. Quae mater, ''Joanna Sybilla Schulzia'', perhonesti & laudati Schulziani stemmatis, ex quo praeter alios bonos viros inprimis atavus maternus, ''Wilhelmus Erpenbeck'' in miserando urbis [[Magdeburgum|Magdeburgicae]] excidio singularia modestiae & cum fortitudinae copulatae lenitatis specimina, cuius etiam signa in familia permanserunt, dedit, filia, matrona pia & prudens filioli curam vere maternam gessit, in educationis autem labore ducem & comitem atque pium adiutorem habuit avum nostri collegae, cuius longaevitas paternae vitae brevitatem supplevit, nam summam senectutem adepti funus non liberi modo sed nepotes etiam & abnepotes comitati sunt, quemadmodum & coniux eius, avia nostri, centesimum vitae attigit annum.
 
==Pueritia==
Sub hac tutela Joannes Hildebrandus puerulus prima & universalia intelligentiae fundamenta in [[ludus|ludo]] patrio iecit, post aliquot annos ad Tecklenburgensem scholam missus propter fertile ingenium ad litterarum disciplinam aptus iudicatus, anno huius, in quo vivimus, seculi octavo celebri [[Brema|Bremensium]] paedagogio admotus in illo tam praecocia profectuum specimina dedit, ut iam tum aliqua per magnam urbem fama gauderet, cognitus scilicet ac aestimatus a praecipuis illius reipublicae viris, praesertim illustrissimo Gerhardo a Mastricht Syndico Bremensi, qui quoniam nonnulla pueri carmina viderat, eum frequenter ad se accivit, neque tantum [[bibliotheca]]e suae copiam fecit, sed omni etiam modo eius animum & studia erexit, ignarus fore aliquando ut Withofius magni Mastrichtii sedem, nam hunc apud nos olim eloquentiae & historiarum professionem occupasse non immerito gloriamus, cum laude fuisset impleturus.
 
Deinde ad illustre Athenaeum Bremense evectus doctissimorum atque dignissimorum tunc temporis antecessorum non institutione sola sed etiam familiaritate ac amicitia adjutus, magnis gressibus universae litteraturae, [[theologia|theologicae]] inprimis & [[philosophia|philosophicae]] campum emensus est, quo etiam loco sub beati Schumacheri Cl. viri praesidio propiis ex fontibus haustam pulcherrimam dissertationem scripsit atque defendit de polytheotheti antediluviana.
 
Posthac praeclarissimam quae Ultrajecti cunctis bonis [[ars|artibus]] semper abundavit, academiam adiit, ubi docentes tunc Roellios, Burmannos, van Alpheos, Relandos & in humanioribus ut vocant & [[Lingua Graeca|graecis]] praeprimis litteris Duckeram praeceptores & fautores agnovit.
 
Noster certe Withofius juvenis adhuc sed qualis esset cognitus, non nisis binos ultra vigesimum numerans annos aetatis a potentissimis [[Nederlandia|Hollandiae]] ordinibus insigni Bommelianae scholae regendae praefectus est, quam tamen stationem non nisis sequi annis tenuit, etsi laetissimam eam sibi fuisse posthac saepius & mihi & amicis ceteris est contestatus.
 
==De vita et opera==
Nam fama viri crecens & novis frondibus indies laetior effecit, ut non multo post, anno scilicet [[1719]] a Serenissimo gloriosae memoriae Rege Borussiae Friderico Wilhelmo ad nostram [[Duisburgensis|Duisburgensem]] musarum sedem sit advocatus, quippe quae post obitum Cl. Mascampii tum temporis imprimis intelligente ac strenuo linguarum eruditarum & historiarum doctore videbatur egere. Votis igitur publicis obsecundans Withofius [[19 Aprilis|XIX. Apr.]] anni [[1720|MDCCXX]]. more solemni fuit inauguratus, continuisque deinde & dructuosis laboribus per integros hos quinquaginta annos suam spartam ornavit, nobisque sedulidate & laboriosos vitae genere praeluxit, nam in Withofio nostro, ne sene quidem nec otium, nec remisso, nulla ferendorum aut agendorum impatientia, festitudo nulla erat, instar arboris plantatae in irriguo loco, in quo fructus succedit fructui, quaeque novas frondes ante priorum lapsum gignit.
 
===Matrimonium===
 
Alacritatem autem beati viri non leviter auxit & juvit felix & faustum & fortunatum, quod anno vigesimo seculi secundo iniit conjugium, hominem enim se sentiens, ut legi humanitatis, quae multis de causis solitudinem viri damnat, faceret satis, ornatissimam & honestissimam virginem sibi jucundam & gratam thori sociam elegit '''Agnetam Margaretam Gleimiam''', Vesaliensem, ingenua familia Gleimia scilicet, quae plures egregios viros, & inprimis celeberrimum & hodie aeltmatissimum(?) anacreonticum germanorum poetam Joan. Guil. Gleimium, cujius amicitia me olim [[Berolinum|Berolini]] gavisum fuisse laetus memini, in suo gremio aluit, ortam.
 
Dignissimae huic Withofii conjugi Agnetae Margaretae, quae indefessis operis & mira sollicitudine plenitissimoque affectu mariti necessitatibus inservire, ejusque commoda ante quidem quam ea requirerentur praeparare, & in conservanda & corroboranda ejus valetudine omnem suam curam & diligentiam egregio exemplo ponebat, dignissimae inquam Withofiae, ante quattuor nunc annos subito decedenti tunc temporis programmate parentavi, tristitiamque mariti, viri amicissimi levare conatus sum.
 
===Proles===
 
Nihil autem in hoc rerum ordine gratius aut jucundius beato viro contingere potuit quam prosperitas quadruplicis prolis ex sua Gleimia susceptae, prolis laudatae atque fortunatae, nam trium filiorum juveniles conatus, eorundemquue virilia posthac merita & summam eruditionem, & munera & dignitatem, quae in natu majori equestri etiam axiomate aucta fuerat, & magnam celebritatem & insignes quibus orbem litterarium ornant labores, & non ultimam, principibus placuisse viris, laudem, noster Withofius, quod adeo rarum & insuetum deprehenditur, non longinqua spe quadam concepta, quae bonis patribus plerumque sufficere debet & unicum saepe morientum solatium manet, sed suis oculis vidit, summamque ideo quae in genitorem bene de suis meritum cadere potest voluptatem persensit, felicitatem suorum. Ipse enim suae gentis eruditorum primus pietate prudentia ac diligentia sua nactus est doctae gentis sator & conditor esse, Withofiae scilicet sub musarum & gratiarum clientela comprehensae gentis, non filiorum modo sed & cognatorum qui hujus exemplo ad disciplinarum studium erecti per Dei providentiam orbem exornant, & ab hoc suo auctore derivatos se esse gloriamur.
 
==Integritas Corporis==
 
Deus optimus maximus nostro Withofio animam in sano & quadrato & firmio dederat corpore, cujus quamdiu vixit raris tantum incommosis in exercitio suarum functionum est impeditus. Statura mediocris erat, leviter obesulus, oculis caesiis & penetrantibus, acri auditu, nisi ultimis vitae mensibus, ciborum concoctionem exquisitissimam sobrio in vitae genere experiens, ante quadraginta circiter annos gravi ex lapsu alterutrius tibiae fracturam periculosam est passus, a quo tempore pedibus nunquam recte valuit, & ad sedendam in sua bibliotheca, ad evitandam consortiorum frequentiam, ad copiosiora igitur studia privata quasi compulsus atque coactus fuit. Duodecim autem anni sunt, quod mane ex lecto surgens, nihil de tali re ante monitus subito & plena & absoluta oculorum coecitate afficeretur, quod incommodum apoplexiae & saepe mortis prodromus, per unam venae sectionem, quae tunc in illo prima instituebatur, psthac autem quotannis repetitia est, feliciter & absque remanente ullo tanti mali vestigio amoliebamur. Posthac pro aetatis ratione plerumque sanus fuit, & quamquam propter absentiam filiorum, quibus munus & habitaculum peregrinis in locis providentia divina dispensaverat, majori quam olim solitudine fruens, rarius domum aut [[bibliotheca]]m relinquens, alacer tamen & hilaris, omnimodi moeroris expers [[philosophia]]e & [[:categoria:Religio|religionis]] exercitiis deditus, si quandoque amicus cum comvineret laetus, sed etiam sine illo sibi sufficiens, animo tranquillus, densis nunc passibus acceleranti senio obviam ivit.
 
==Mors==
Mentis autem Februarii tertio die praeter opinionem insolita quaedam eum horripulatio invasit, quam externis quibusdam causis initio adscribebat, mox autem apparuit malignae cujusdam febris tum apud nostrates familiores primordia esse, nam stetim fessus & fatigatus lecto se tradere cogebatur, omnisque eum ciborum appetitus, quod nunquam antea sibi contigisse adfirmabat, deseruit, & respirandi difficultas cum somni desiderio & sensuum externorum oppressione & quae reliqua sunt ejus febris accidentia sensim oborta effecerunt, ut licet aliqua ipsi administranda remedia non recusaret, statim ad aeternitatis studium se totum converteret, quo statu decendium cum febre colluctatus, corpore infirmissimus, sed mente, ut supra dixi mirum corroboratus, die [[13 Februarii]] [[1769]], hora quinta matutina volens & cum Deo colloquens ad hujus adspectum & ad sedem beatorum se recepit.
 
<!--
==Vita secundum orationem funebris a Leidenfrost scriptam==
 
 
Habuit [[16 Februarii|XVI. Februar.]] [[1769|MDCCLXIX]] '''Joannes Gottlob Leidenfrost'''
-->
 
==Nexus externus==
Usor anonymus