Quantum redactiones paginae "Vita Augusti (Nicolaus)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
'''Vita Augusti''' est opus biographicum [[Graece]] (''Βίος Καίσαρος'') a [[Nicolaus Damascenus|Nicolao Damasceno]], imperatoris coaevo, scriptum. Huius operis sex fragmenta tantum ad tempora nostra pervenerunt; eventa in illis relata non ultra mensem novembrem anni [[44 a.C.n.]] procedunt : itaque ad [[Augustus (imperator)|Augusti]] educationem iuventutemque et ad [[Gaius Iulius Caesar|Caesaris]] successionem pertinent. Praeterea laudatio potius quam historia critica videri potest : sive enim circa 20 a.C.n. sive ut nonnulli volunt circa 8 a.C.n. librum suum perfecit Nicolaus, qui [[Herodes Magnus|Herodis Magni]] minister et legatus erat, certe Augusti benevolentiam adsentatione captare cupiebat. Saepe biographiam quam de se ipso composuerat Augustus in linguam Graecam convertisse creditur (quae hodie deperdita est).
==De traditione manuscripta==
Haec sex fragmenta, quibus [[Felix Jacoby]] numeros 125-130 in operibus Nicolai tribuit, e duobus libris manuscriptis ducta sunt :
*'''Turonensi''' qui ''Excerpta de Virtutibus et Vitiis'' continet (pars erat encyclopediae historicae iussu [[Constantinus Porphyrogenitus|Constantini Porphyrogeniti]] decimo saeculo compilatae). Hic liber in insula Cypro a Nicolao Peiresc emptus primo parisii a Henrico Valesio anno 1636 editus est.
==Editiones fragmentorum Nicolai Damasceni==
* ''Nicolas de Damas : Histoires - Recueil de coutumes - Vie d'Auguste - Autobiographie'', interpr. et comment. ab Édith Parmentier et Francesca Prometea Barone. - Paris : les Belles lettres, 2011. (Fragments ; 12e) ISBN 978-2-251-74211-3 [Textus Graecus, interpretatio Francogallica et adnotatio.]