Quantum redactiones paginae "Shutter Island (pellicula)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 8:
[[Fasciculus:Leonardo DiCaprio (Berlin Film Festival 2010) 2 (cropped).jpg|thumb|left|upright=0.6|Leonardus DiCaprio tirocinii ''Shutter Island'' particeps in pellicularum celebratione Berolini 2010]]
Aditum in nosocomium habent excepta periculosa parte C. In conloquiis percontativis habitatrix quaedam in codicillo Danielsii clam "FUGE" scripsit. Propter pestilentiam nosocomii Daniels [[hemicrania]] laborare incipit. Eadem nocte medicina doloris accepta in somnio diras vidit memoriae imagines [[internecio Dachavi facta|internecionis Dachavi factae]]. Etiam Dolores Chanal, uxor eius consumpta incensione ab Andrew Laeddis facta, eum aliquotiens cum somnio apparet perturbat admonetque Laeddis adhuc in insula versari. Aliquo loco praeterea socio suo Aule confitetur se Laeddis causa in insulam venisse, audierat enim ex Georgio Noyce, studiorum conlega, etiam [[CFA|Americanos]] in [[experimentum humanum|experimentis]] [[nazista]]rum nixos perniciosa experimenta humana hominibus nihil mali ominatis moliri: quas se velle detegere machinationes; iamque sibi vestigium esse in Shutter insulam ducens. Cognovit enim Georgium Noyce propter nefanda facinora politica in nosocomium insulae coniectum alicubi teneri maleque tractari. Etiam Andrew Laeddis in nosocomio versari dicitur. Quem suspicatur Daniels habitatorem illum 67 esse. Interea tamen Rachel Solando reperta esse nuntiatur. Itaque opus inquisitorum finitum esse videtur. Sed Daniels indicia coniurationis experimenta humana molientium iam conlegit, quae cum Aule communicat. Quibus indiciis adductus sibi persuasit, ut interdictam viseret partem C, locum infestum, ubi Georgium Noyce in obscuram custodiam conditum maleque mulcatum reperit. Noyce de experimentis funestis in insula factis admonet dicitque [[lobotomia]]s in pharo fieri; praeterea praecipit cunctos, etiam socium Aule, cum eo operose conludere.
[[Fasciculus:Ben Kingsley 2012.jpg|thumb|upright=0.6|Ben Kingsley, qui partes principis psychiatri John Cawley agit.]]
 
Quibus cognitis rebus Daniels rursus Aule videt consiliumque capit pharum visere. Per saxea asperaque tesca adscendens incidit in speluncam, in qua latentem invenit mulierem, quae se veram Rachelem Solando esse adfirmat: priorem psychiatram se esse nosocomii, in quo [[psychotropicum|medicatio psychotropica]] et lobotomia transorbitalis eo examinetur consilio, ut [[mentis domitandae ars]] melius excoli possit; priusquam ea quae animadvertisset magistratui referret, per vim in locum aegrorum curandorum in Ashecliffe se coactam esse. Quibus auditis rebus Daniels in nosocomium redit. Sed Aule, cuius conspectum iam inter saxa adscendens amiserat, nusquam esse videtur. Daniels ad pharum se confert arbitratus socium suum illuc discessisse. Custode perculso [[sclopetum|sclopeto]] armatus per [[scalae cocleatae|scalas cocleatas]] in summam turrim procurrit, donec ante ianuam conclavis summi stat.
 
Ianuam aperit et in conclavi videt psychiatrum principem Cawley tranquille ad mensam opperientem, nec non Aule, socium subditivum, qui psychiatrum Sheehan se praestat. Comperit Daniels omnia quae biduo gesta sint ad curationem suam pertinuisse, ne opus sit ad lobotomiam decurrere. Itaque non Edward Daniels est sed Andrew Laeddis, qui uxorem Dolores Chanal [[perturbatio bipolaris|perturbatione manico-depressiva]] laborantem, occidit, quod communes liberos aqua merserat. Quae cum ita sint, Andrew Laeddis aeger ille sexagesimus septimus est, "infestissimus habitator C partis", qui [[perturbatio identitatis dissociativa|dissociativa perturbatione identitatis]] laborat. Nomen suum [[anagramma]]tice in Andrew Daniels mutavit, item uxorem suam ex Dolores Chanal in Rachel Solano animo anagrammatizavit. Iam per biennium in Shutter Island versatus est, usus Sheehan tutore. Per biduum cum psychiatris nosocomisque interfuit [[colludium personarum|colludio personarum]], quo evitetur lobotomia transorbitalis, ultima medendi ratio contra violentiam nosocomis aegrisque adlatam.
 
 
[[Categoria:Pelliculae 2010]]