Quantum redactiones paginae "Arcadia (regio ficticia)" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
Linea 2:
'''Arcadia''' est [[regio]] quaedam [[Graecia]]e, quae mirabilis saepe et ad [[utopia]]m maxime propria <!-- "propriissimus" apud Boethium inveniri potest, sed forma rarior--> multis [[poeta|poetis]] visa est. Nam Arcadiam ut [[Locus amoenus|locum amoenum]] describunt, ubi [[pastor]]es, vere hominibus [[Aetas aurea|aetatis aureae]] comparandi, paene nihil agunt nisi quod dormiunt, amant et cantu inter se certant. Sic [[Pan]], qui et cantor optimus et pastorum deus sit, peculiare numen Arcadiae habetur<ref>Vide hos duos versus Vergilii, in quarta Ecloga: « Pan Deus Arcadia mecum si iudice certet, / Pan etiam Arcadia dicat se iudice victum. » </ref>. Illa Arcadia inveniri potest etiam in picturis quae « ''[[Et in Arcadia ego]]'' nuncupantur, qui titulus sic saepe homines artium visualium periti intepretantur, ut significet ab illa Arcadia, quamvis digna sit quam immortales et in aeternum beati incolae habitent, [[mors|mortem]] ipsam (quae ut « ego » in sententia se designat) non abesse.
 
== Nexus externi ==
* [http://www.persee.fr/doc/bude_0004-5527_2006_num_1_2_2224 De Arcadia poetarum], a [[Virgilius|Virgilio]] usque ad [[Ivo Bonnefoy|Ivonem Bonnefoy]] [http://www.persee.fr/doc/bude_0004-5527_2006_num_1_2_2224]
* Artifex Germanicus civitatem utopicam media in Europa condit. [https://fr.sputniknews.com/culture/201606021025493758-arcadie-etat-ideal-peter-kees/ Artifex Germanicus civitatem utopicam media in Europa condit]
 
{{NexInt}}