Quantum redactiones paginae "Scepticismus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 40:
 
Iam aequales Cartesium suspicabantur in [[circulus vitiosus|circulo vitioso]] versari. Voluit enim a Deo perceptiones claras et distinctas ducere, ex quibus in vicem Deum esse conclusit. Num Cartesius in circulo vitioso versaretur, multum disputatum est.<ref>Gewirth 1941; Curley 1978; Van Cleve 1979; Murdoch 1999; Della Rocca 2005.</ref> Sed utrum erraverit Cartesius, an non, in medio relinquamus. Restat, ut eius dubitandi rationem breviter tractemus, et, num in epistemologia et philosophia a dubitatione proficiscendum sit, queramus. Quid igitur dubitatione methodica consequi volebat? Quo consilio scepticismo suo usus sit, in commentariis ambigitur. Fieri potest, ut multa et multiplicia consqui vellet.<ref>Williams 1983.</ref> Hoc saltem consequi voluit, ut [[scientia (ratio)|scientiam]] in firmis fundamntis poneret. Nam penitus purgandam censuit scientiam, quippe quae prioribus opinionibus in confusionem demersa esset. Itaque reiciendas censuit omnes opiniones, in quibus quid obscuri esset. Quamvis ab erroribus cavere sapientis esse videatur, tamen in scientia nihil prodest omnia, quamvis dubitabilia sint, eodem tempore simulque in dubium vocare. Nam omnibus abiectis opinionibus fieri potest, ut parum remaneat fundamenti, in quo quicquam condi possit. Si veritatem consequi et errores vitare volumus, non est necesse omnes simul opiniones abicere. Etenim praestat opiniones pedetemptim corrigere, ita ut singulas tantum reiciamus opiniones, relictis ceteris, de quibus dubitare opus non sit.
 
== De Davide Hume sceptico ==
Secundum [[empirismus|empiricos]] Britannicos cognitio ex experientia sensuum fluit. Nihil de mundo cognoscimus nisi ea quae directo sentimus. Itaque fundamenta firma cognitionis ad mundum extraneum pertinentis ex ea exsistunt experientia, quae sensibiliter nostrae ostenditur conscientiae. Quam cognitionem philosophus empiricus explicare debet, quo modo ab his fundamentis duci (aut ad haec fundamenta reduci) possit. Inter empiricos floruit David Hume ([[1711]] – [[1776]]) qui placita empiricorum reprehendit improbabiliaque iudicavit. Eadem opera Cartesium vituperavit fundamenta firma [[scientia (ratio)|scientiae]] adfectantem, nam ipsi operae erat novam excogitare scientiam, quae ratione empirica naturam humanam pervestigaret. Itaque Hume iusto iure antesignanus [[epistemologia naturalis|epistemologiae naturalis]] dicitur.
 
 
Line 48 ⟶ 51:
* Annas, Julia & Barnes, Jonathan (1985) ''The Modes of Scepticism.'' Cambridge University Press.
* Audi, R. (1988) ''Belief, Justification and Knowledge.'' Wadsworth.
* Broughton, Janet (2002) ''Descartes’s Method of Doubt.'' Princeton University Press.
* Burnyeat, Myles (1983) ''The Skeptical Tradition.'' University of California Press.
* Curley, E. M. (1978) ''Descartes against the Skeptics''. Harvard University Press.