Quantum redactiones paginae "Scepticismus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 37:
Prima veritas — id est ''[[cogito ergo sum|cogito, ergo sum]]'' — quomodo intellegenda sit, a multis philosophis disputatur. Ex quo fit, ut Cartesius suam cogitationem suamque exsistentiam certas et indubitabiles arbitraretur? Qua quidem quaestione tortuosa occupari non necesse videtur, nam hic sufficiet de ratione Cartesiana referre. Cartesius, cum igitur rem cogitantem se esse agnovisset suamque exsistentiam indubitabilem perspexisset, examinare volebat, e quo emanaret alicuius rei certitudo vel indubitabilitas. Suam quidem exsistentiam nunc clare et distincte noverat. Itaque arbitrabatur se rationem generalem constituere posse: verum esse quod clare et distincte percipere posset.
 
Verumtamen Cartesius etiam claras et distinctas perceptiones concessit dubitari posse. Fieri enim potuit, ut a Deo talis ei data esset natura imperfecta, quae etiam in talibus rebus, quae certissimae viderentur, eum in errorem inducere posset. Quam opinionem de Deo fallaci redarguere coepit. Primum, num esset Deus, examinandum censebat. Profectus est ab eo, quod in mente sibi esset cuiusdam perfecti et absoluti [[idea|species]], cuius causam, quippe cum ipse homo imperfectus esset, non intus in animo inveniri arbitrabatur. Itaque causam huius ideae clarae et distinctae statuit Deum esse, [[ens]] nullo defectu deminutum. Quoniam igitur Deus fallax esse nequeat, Cartesius vera esse omnia arbitrabatur, quae ipse clare et distincte perciperet: quam veritatem bonitate Dei confirmari. Siquidem bonus Deus sit, certo scimus veras esse etiam res materiales extra mentem sitas, quarum vim et naturam clara et distincta cogitatione complecti possumus.
 
 
Linea 54:
* Owens, David (2000) Scepticisms: Descartes and Hume. ''Proceedings of the Aristotelian Society'' 74 Suppl: 119-142.
* Pritchard, Duncan (2002) Recnt Work on Radical Skepticism. ''American Philosophical Quarterly'' 39: 215-257.
* Rosenbeg, Jay F. (1998) Descartes’ Skeptical Argument, ''Logical analysis and History of philosophy'' 1: 209-232.
* Sosa, Ernast (1997) How to Resolve the Pyrrhonian Problematic: A Lesson from Descartes, ''Philosophical Studies'' 85: 229-249.
* Stanley, J. (2005) ''Knowledge and Practical Interests.'' Oxford University Press.
* Thorbecke, J. R. (1820) ''[http://home.kpn.nl/~dmjanssen1960/dogmaticis_oppugnandis.html Disputatio num quid inter Academicos et Scepticos interfuerit]''. S. et J. Luchtmans.