Quantum redactiones paginae "Scepticismus" differant

Content deleted Content added
m Typo (sceepticismo) &c.
No edit summary
Linea 8:
 
== Apud antiquos ==
Argumenta sceptica orta sunt [[saeculum 4 a.C.n.|saeculo IV a.C.n.]] ex priorum philosophorum dictis incertitudinem [[scientia (declarativa)|scientiae]] proferentibus. [[Pyrrho Eleus]] (c. [[360 a.C.n.|360]]–c – c. [[370 a.C.n.]]) primus scepticus habetur. Nihil umquam scripsit, sed [[Socrates|Socratis]] more vitam suam ad imitandum posuit discipulis, sicut [[Timon Phliasius|Timoni Phliasio]], qui de vita eius librum (nunc iam deperditum) conscripsit.
 
Sceptici [[Academia Platonis|Academici]], sicut [[Arcesilas]] (c. [[315 a.C.n.|315]] – c. [[241 a.C.n.]]) et [[Carneades]] (c. [[213 a.C.n.|213]] – [[129 a.C.n.]]), suae doctrinae principia duxerunt a [[Socrates|Socrate]], qui dixit se ceteris sapientiorem esse, quod ea quae ignoret non arbitretur se nosse.<ref>[[Plato]], ''[[Apologia Socratis|Apol.]]'' 21d.</ref> Dicebant enim notitiam [[sensus (biologia)|sensibus]] et ratiocinatione datam fidem non facere, nec dari mensura vel iudicandi ratio, qua vera a falsis distingui possint. Idcirco omnibus opinionibus veritatem sive realitatem pertinentibus aliquid incerti inest, nam fieri potest, ut falsae sint. [[Scientia (declarativa)|Scientia]] non est opinio quae semper aut vera aut falsa esse potest, quamvis probabilis sit. Quamquam nihil plane certum esse potest, nihilo minus opiniones probabiles habere possumus. Itaque Academici negare nolebant opiniones iusto iure haberi posse.
Linea 17:
 
== De scepticismo Cartesiano ==
[[Renatus Cartesius]] sive René Descartes ([[1596]] – [[1650]]), in ''[[Meditationes de prima philosophia|Meditationibus]]'' ([[1641]]) ad veritatem eruendam scepticismo usus est, nam [[scientia (declarativa)|notitiam veram]] pro opinionibus substituere voluit. Credebat enim dubitatione methodica principia opinionum quas haberet labefactari posse. Simul aliquid certi invenire contendebat, in quo [[scientia (ratio)|scientia]] institui ac notitia vera poni posset. Ratione sceptica Cartesius sibi persuasit, ut ab omnibus abstineret opinionibus, de quibus vel minimam dubitationem haberet. Arduum quidem fuisset singulas quasque opiniones quas haberet examinare, nam opus infinitum fuisset. Itaque tria argumenta sceptica excogitavit, quibus recta ea adgredi posset principia, in quibus opiniones quas haberet positae essent.
 
Primum ad opiniones [[Sensus (biologia)|sensibus]] perceptas animum advertit. Putabat enim ea quae omnium certissima habebat per sensus percepta esse. Cum quidem perceptiones sensibiles interdum in dubium vocare posset, sensibus fidem non esse faciendam perspexit. Quamvis non numquam sensibus decipiamur, numquamne sensibus confidere debemus? Etsi rebus minutis proculve positis aliquando decipiamur, concessit Cartesius esse res, de quibus dubitare nequeamus, sicut quod ipse veste matutina indutus in praesenti ad [[focus|focum]] sedet inque manu chartam tenet. Hoc tamen monuit:
 
{{Citatio|Quam frequenter vero usitata ista, me hîc esse, toga vestiri, foco assidere, quies nocturna persuadet, cùm tamen positis vestibus jaceo inter strata! Atqui nunc certe vigilantibus oculis intueor hanc chartam, non sopitum est hoc caput quod commoveo, manum istam prudens & sciens extendo & sentio; non tam distincta contingerent dormienti. Quasi scilicet non recorder a similibus etiam cogitationibus me alias in somnis fuisse delusum; quae dum cogito attentius, tam plane video nunquam certis indiciis vigiliam a somno posse distingui, ut obstupescam, & fere hic ipse stupor mihi opinionem somni confirmet.<ref>''Meditationes'' 1.5.</ref>}}
 
Primum ad opiniones [[Sensus (biologia)|sensibus]] perceptas animum advertit.
 
== Notae ==