Quantum redactiones paginae "Campi (Nivata)" differant

m
Summarium vacuum
(+)
m
Quo loco coloni [[Mormones]] {{Creanda|en|Old Las Vegas Mormon Fort State Historic Park|Castellum Campense Mormonum|castellum Campense}} iussu [[Brigham Young]] anno [[1855]] construxerunt ut tutela esset viae a mercatoribus cursualibusque usitatae qui ab [[urbs Lacus Salsi|urbe Lacus Salsi]] incipientes litus Californiense per easdem vias petere incipiebant. Duos tantum annos manserunt, sed [[Octavius Gass]] anno [[1865]] castellum rursus occupavit, regimine Foederali annuente. Gass igitur fundum cultivabat ibique vinum conficiebat Mormonibus aliisque "callem Hispanicam veterem" frequentantibus gratissimum.<ref>Ita [[:en:History of Las Vegas]], fonte non citato</ref> Anno [[1881]] Archibaldus Stewart debita vindicans fundum ceperunt. Familia Stewart anno [[1902]] fundum constructoribus viae ferreae vendiderunt. Ruinae illius castelli, aedificii urbis Campensis antiquissimi, ad compitis ''Las Vegas Boulevard'' et ''Washington Avenue'' visitare licet.
 
Saeculo XIX exeunte prata circumiacentia vallis Campensis, iam diu a populo Paiute per foedera relictis, colonis occidenti versus migraturis parvo pretio venundata sunt. Via ferrea anno [[1905]] ab urbe Lacus Salsi usque ad [[Angelopolis|Angelopolim]] perfecta, terrae veteri castello novaque statione ferriviaria circumdatae, maiori pretio venditatae sunt ad mediam urbem constituendam. Quae urbs , anno [[1911]] incorporata est.
 
Die [[1 Octobris]] [[Impetus Campi anno 2017|impetus pyrobolicus]] ibi factus est.