Quantum redactiones paginae "Spaceballs" differant

Content deleted Content added
m qui mundus alius est
 
Linea 3:
 
== Argumentum ==
Mundus ''Globi Caelestes'' deficit aere. Consilio imperatoris eius ''Scroob''is, ''Druidia'', qui mundus alius est, cogatur - filia regis ''Vespa'' et roboto ''Dotti'' femineo eius raptis - pati aera Druidicum machina ingenti sugi, ut in ''Globos Caelestes'' transferatur. Rex Druidiae munus filiae servandae nautae caelesti ebrioso, ''Lone Starr'', eiusque amico ''Valdi'', qui est "honis" (Anglice ''mawg''; Theodisce ''Möter'' - id est nomen fictum generis, quod speciem et '''ho'''minis et ca'''nis''' habet) mandat. Is munus accipit, quod feneravit magnam copiam pecuniae apud mafiosum ''Pizzam illum HuttemHutt'' (Anglice ''Pizza the Hutt''; Theodisce ''Pizza-Mampf''), qui eam nunc reposcit. Filia regis absurdo modo servata tamen Loni Starro fuga non contingit, ut ei mundo vasto appellendum sit. Auxiliantibus homunculis vix servati Lone Starr, Vespa, Dotti, Valdique ''Yoghurt''em, virum parvum [[viridis|viridemque]], obviam fiunt, qui sapiens esse dicitur et Lone Starr potestatem "Suci" docet, ut iste hostem ''Principem Galeaculam'' (Anglice ''Lord Dark Helmet''; Theodisce ''Lord Helmchen'') vincere possit.
 
== Nexus externi ==