Quantum redactiones paginae "Cassius Dio" differant

Content deleted Content added
Linea 26:
Non enim omni aetati aequaliter operam dedit : si quidem totum opus mille fere annos, res inter [[Aeneas|Aeneae]] adventum in Italiam et Romam conditam gestas ut praeteream, octoginta libris comprehendit, id est circiter duodeviginti annos per librum, sunt duo libri, liber XLIV de Caesare a coniuratis Idibus Martiis occiso et liber LII de reipublicae forma post Octaviani reditum potissimum eligenda, qui paucos menses tantum continent. Quin etiam inter librum XLI (bellum civile anno [[49 a.C.n.]] incipiens) et librum LII ([[29 a.C.n.]]), duodecim libris viginti anni insunt, id est minus quam duo anni per librum. Item quatuor libris XLIV-XLVII insunt modo tres anni (44-42 a.C.n. usque ad [[Proelium iuxta Philippos commissum|Philippense proelium]]). Contra in primis triginta quinque libris hodie deperditis inerant circiter 700 anni, quod efficit viginti annos per librum. Et a libro LIII usque ad ultimum librum LXXX sunt circiter 260 anni (28 a.C.n.-229), id est paulo minus quam decem anni per librum. Unde perspicuum est velut columen totius operis fuisse libertatem paulatim sese corrumpentem ac postremo in monarchiam mutatam necnon commoda monarchiae cum democratia<ref>Nobis respublica Romana oligarchia potius quam democratia fuisse videtur, sed Dio aliter sentiebat.</ref> comparata.
 
Si quidem fere omnia quae ad leges institutaque sive cum fide observata sive violata sive novata pertinent magna cura colligit et saepe cum publicis moribus aetatis suae comparat<ref>E.g. 55.23-26. 60.4 et 7 etc.</ref>, in aliis rebus quae ei digna memoria tantum memorat<ref>I.2.</ref>. Eventa minoris momenti et personas quae secundas partes agunt praetermittere solet : ita libro XLIV ineunte quem totum occiso Caesari dicavit, quattuor tantum coniuratos nominat (duos Brutos, [[Gaius Trebonius|Trebonium]], Cassium), 'taedium lectori ne faceret'<ref>XLIV.14.</ref>. Primo libro [[De bello civili|de Bello civili]] Caesar deliberationes senatus primis mensis Ianuarii diebus anno [[49 a.C.n.]] habitas accurate describit et varias senatorum sententias enumerat, quia demnonstrare vult [[Pompeius|Pompeium]] ab inimicis suis ad bellum civile impulsum esse.
Contra Dio Cassius illas disceptationes praetermittit et omnia ad Pompeium et Caesarem refert velut ac si fato quodam insuperabili illi duo duces, qui supra ceteros cives eminebant nec parem sibi dignitatem in republica iam tolerare poterant, rivalitatis decidendae causa ad bellum civile suscipiendum necessario traherentur. Ut saepe fit, in hoc loco heroicum et tragicum humili historiae humanae praetulit.