Quantum redactiones paginae "Lucius Iulius Caesar (consul 90 a.C.n.)" differant

Content deleted Content added
m ~
Linea 1:
{{Videhom|Lucius Iulius Caesar (consul 64 a.C.n.)}}
'''Lucius Iulius Caesar''' (natus circa annum [[135 a.C.n.]], mortuus [[Roma]]e anno [[87 a.C.n.]]) fuit [[vir publicus]] [[Imperium Romanum|Romanus]].
 
== Gens ==
[[Pater eius]] Lucius Iulius Caesar Strabo, mater quaedam Popillia erat. Et frater eius [[Gaius Iulius Caesar Strabo Vopiscus]] cursum honorum coepit nec non tragoedias composuit. Fuit pater et illius [[Lucius Iulius Caesar (consul 64 a.C.n.)|L. Iulii Caesaris]], qui consulatum gessit anno [[64 a.C.n.]] et [[Iulia (M. Antonii mater)|Iulia]]e, quae mater fuerit [[Marcus Antonius|Marci Antonii]] triumviri.
 
== Cursus honorum ==
Lucius Iulius Caesar anno [[100 a.C.n.]] ut familiares contra [[tribunus plebis|tribunum plebis]] seditiosum [[Lucius Appuleius Saturninus|Lucium Appuleium Saturninum]] egit. Anno [[94 a.C.n.]] aut antea [[praetor]] fuit. Anno [[90 a.C.n.]] una cum [[Publius Rutilius Lupus (consul 90 a.C.n.)|Publio Rutilio Lupo]] consulatum adeptus est. Tum inter [[Bellumbellum sociale]] contra [[Samnium|Samnites]] certavit.<ref>[[Appianus Alexandrinus]], ''Bella Civilia'' 40-42; [[Titus Livius]], ''Periochae'' LXXIII.</ref>. Legem tulit, qua socii fideles civitatem Romanam acciperent atque ita bellum composuit.<ref>[[Marcus Tullius Cicero]], ''pro Balbo'' 21; [[Aulus Gellius]], ''[[Noctes Atticae]]'' IV 4,3; Appianus Alexandrinus, op.cit. 47.</ref>. Anno [[89 a.C.n.]] [[censor]] fuit, una cum [[Publius Licinius Crassus (consul 97 a.C.n.)|P. Licinio Crasso]]. Tum censores novos cives qui post bellum Socialesociale e [[lex Plautia-Papiria| legibus Plautia-Papiria]] et [[lex Iulia de civitate Latinis danda|Iulia de civitate Latinis danda]] civitate donati erant, in [[Tribus (divisio populi Romani)|tribus]] diviserunt. Cum [[Gaius Marius|factio Mariana]] anno [[87 a.C.n.]] [[Roma]]m expugnasset, Lucius una cum fratre necatus est et cadaver dilaceratum.<ref>[[Valerius Maximus]] IX,2,2.</ref>.
 
== Nexus externi ==
Linea 15:
 
== Notae ==
<div class="references-small"><references /></div>
 
{{Index consulum rei publicae|