Quantum redactiones paginae "Carolus Orff" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 5:
'''Carolus,''' vulgo ''Carl,'' '''Orff''' ([[Monacum|Monaci]] die [[10 Iulii]] [[1895]] natus; ibidem die [[29 Martii]] [[1982]] mortuus) fuit [[compositor]] et [[poeta]] [[Germania|Germanicus]], qui textus nonnullorum operum suorum ipse fecit, [[lingua]]m imprimis [[Bavaria|Bavariorum]] artificiosissime atque elegantissime adhibens.
 
Nomen, dies nativitatis mortisque et verba Latina ''Summus Finis'' in [[sepulcrum|sepulcro]] Caroli Orff in dicta ''capellacappella dolorosa'' [[ecclesia]]e [[abbatia]]lis [[Andechs]] inscripta sunt.
 
Inter dignitates ei tributas sunt titulus [[doctor|doctoris honoris causa]] [[Universitas Ludovico-Maximilianea Monacensis|Universitatis Ludovico-Maximilianeae Monacensis]], etCrux meritoria foederalis (Bundesverdienstkreuz{{dubsig}}) et nomen ''Orff'' [[asteroides|asteroidi]] [[21125 Orff|21125]] attributum. Orff famosus musicus musicographusque fuit qui operam dabat etiam in theatro musicali et paedagogia renovandis.
==Vita==
Monaci musicae studuit et mox movebatur a musica compositorum [[claudius Debussy|Claudii Debussy]], [[arnoldus Schönberg|Arnoldi Schönberg]] et [[Ricardus Strauss|Ricardi Strauss]], ita ut ipse notas componere inciperet. In diversis theatris Germanicis symphoniacos regebat, e.g. Monaci apud Münchner Kammerspielen (annis a 1915 ad 1917), [[darmstadium|Darmstadii]] et [[manhemium|Manhemii]] (annis a 1918 ad 1919). Anno 1920 revenit Monacum ubi discipulus Henrici Kaminsky est factus. Anno 1924 cum saltatrice [[Dorothea Günther]] scholam ''Günther-Schule'' fundavit ut docerent ibi infantes musicam, saltationem, gymnasticam artem.
 
Ei cordi erat ut infantes et adulescentes adducerentur ad originem musicae ipsam. Inde scripsit primam versionem [[liber definitivus|libri definitivi]] celeberrimi praetitulati ''Schulwerk'' (1930-1933; eius editio altera annis 1950-1954 in lucem prolata est). Ibi magni momenti sunt exercitia rhythmica simplicia instrumentis percussionalibus adaptata, quae ad melodias magis magisque sophisticatascomplicatas mutantur. Saepe et ipse instrumenta creavit. Annis a 1950 ad 1960 musicographiam docuit in Universitate musicae Monacensi. Anno 1961 caput factus est Instituti Orff [[Salisburgum|Iuvavensis]].
 
==Carmina Burana et aliae res bellae==