Quantum redactiones paginae "Nomen proprium" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 2:
 
== De usu nominum propriorum ==
Singuli '''homines''' omnium gentium et nationum nomine proprio a ceteris dinoscuntur, quae quidem distinctio variis rationibus fieri solet, prout moribus cuiusque populi convenit. Sunt gentes, quarum homines uno tantum nomine cognoscuntur. Apud [[Romani antiqui|Romanos antiquos]] multiplicia [[onomastica Romana|nominum genera]] erant. In exemplo est [[Lucius Cornelius Cn.f. Scipio Barbatus|Lucius Cornelius Scipio Barbatus]], cuius nomen plenum hisce partibus constat: ''Lucius'' ([[praenomen]]) ''Cornelius'' ([[nomen gentilicium|gentilicium]]) ''Scipio'' ([[cognomen]]) ''Barbatus'' ([[agnomen]]).
 
Etiam varia '''loca''' et '''tempora''' quae in publicis et privatis rebus gerendis conspicua sunt, proprio nomine appellari solent. Itaque [[fluvius|fluvii]] [[lacus]] [[mare|maria]] [[regio]]nes [[vicus|vici]] [[urbs|urbes]] [[silva]]e [[vallis|valles]] [[collis|colles]] [[mons|montes]] suo quaeque nomine notantur. Nec solum his, nam temporibus notabilibus, sicut feriis et certis diebus mensis, suum cuique nomen proprium dari solet.
 
Interdum nomen proprium appellativi loco adhibetur, cum certa alicuius personae proprietas ad alium quempiam transfertur: si quis enim ingenio par fere [[Albertus Einstein|Alberto Einstein]] esse videatur, nihil obstet, quin "Einstein est" dicatur. Neque hic ille dicitur vir, qui anno [[1921]] [[praemium Nobelianum physicae]] accepit, sed potius ad ingenium eiusdem hominis refertur.<ref>Cf. Asher (2011_ 309).</ref> Ex appellativo contra nomen proprium fit, cum aliqua res aut vis per [[personificatio]]nem profertur, sicut [[Mens (dea)|Mens]] [[Fides (dea)|Fides]] [[Virtus (dea)|Virtus]] [[Concordia (dea)|Concordia]].<ref>[[Cicero|Cic.]] ''[[De natura deorum (Cicero)|N.D.]]'' 2.79.</ref>
 
== De scriptione nominum propriorum ==
Etiam varia loca et tempora quae in publicis et privatis rebus gerendis conspicua sunt, proprio nomine appellari solent. Itaque [[fluvius|fluvii]] [[lacus]] [[mare|maria]] [[regio]]nes [[vicus|vici]] [[urbs|urbes]] [[silva]]e [[vallis|valles]] [[collis|colles]] [[mons|montes]] suo quaeque nomine notantur. Nomina propria in scriptione [[alphabetum|alphabetica]] littera grandi incipiunt ita ut in [[anthroponymum|nominibus personalibus]] omnes totius nominis partes sua quaeque prima grandi littera incipiantnotentur (sicut ''[[Marcus Porcius Cato Uticensis]]''); in [[toponymum|toponymis]] autem ipse locus non pars nominis est sed potius [[nomen appellativum]] nomini loci adtributum. Itaque hoc modo scribitur:<ref>Haec est ratio et usus optimarum [[philologia|editionum philologarum]] ([[Scriptorum Classicorum bibliotheca Oxoniensis|Bibliotheca Oxoniensis]], [[Bibliotheca scriptorum Graecorum et Romanorum Teubneriana|Bibliotheca Teubneriana]], [[Collection des Universités de France|Collection Budé]]), quarum auctoritas sane nulla alia auctoritate superari videtur.</ref> ''[[Caspium mare]]''<ref>Constat hunc usitatum esse [[verbum (generale)|verborum]] ordinem, quamquam sane inverso quoque ordine uti licet, sicut ''mare Caspium'' (Curtius Rufus, [[Pomponius Mela]]). Nihilo minus, locus (mare, fluvius, mons, ...) prima littera minuscula scribitur.</ref> ([[Gaius Plinius Secundus|Plinius]], [[Quintus Curtius Rufus|Curtius Rufus]]), ''[[Hiberus|Hiberus fluvius]]'' (Plinius), ''[[Fucinus|Fucinus lacus]]'' ([[Suetonius]]), ''[[Samos|Samos insula]]'' ([[Maurus Servius Honoratus|Servius]]), ''[[Vescia|Vescia urbs]]'' ([[Livius]]), ''[[Gades|Gaditana civitas]]'' ([[Cicero]]), ''[[Eryx|Erycus mons]]'' (Cicero), etc.
 
 
Line 14 ⟶ 16:
 
== Bibliographia ==
* Asher, Nicholas (2011) ''Lexical Meaning in Context: A Web of Words.'' Cambridge University Press.
* Kajanto, Iiro (1965) ''The Latin Cognomina.'' Societas Scientiarum Fennica.
* Otto, Gualterus (1898) ''Nomina propria Latina oriunda a participiis perfecti''. In aedibus B. G. Teubneri.