Quantum redactiones paginae "Senatus consultum ultimum" differant

Content deleted Content added
Linea 15:
*Anno [[77 a.C.n.]] senatusconsultum ultimum adversus Aemilium Lepidum qui consul proximo anno fuerat et leges Syllanas abrogare contra voluntatem senatus volebat et tum exercitum ex [[Etruria]] Romam sese ducturum minitabatur. A collega Quinto Lutatio Catulo ad portas Urbis victus in [[Sardinia (provincia Romana)|Sardiniam]] cum reliquis copiis effugit ubi morbo obiit. At milites eius Perperna duce in Hispaniam transierunt ubi diuturnum bellum civile conflagravit<ref>[[Sallustius]], ''Historiae'' I.77 (oratio Philippi) : ''quoniam M. Lepidus exercitum privato consilio paratum cum pessumis et hostibus rei publicae contra huius ordinis auctoritatem ad urbem ducit, uti Ap. Claudius interrex cum Q. Catulo pro consule et ceteris, quibus imperium est, urbi praesidio sint operamque dent nequid res publica detrimenti capiat.'' [[Appianus]], ''Bell. civ''. I.107.</ref>. Lutatius Catulus vero usque ad mortem in magno honore habitus est.
*Die 21 octobris [[63 a.C.n.]] senatusconsultum ultimum adversus [[Lucius Sergius Catilina|Catilinam]] et [[Coniuratio Catilinae|coniuratos]], qui Urbem incendere atque, ut rerum potirentur, summos magistratus necare in animo habebant, [[Cicero|Cicerone]] suadente edictum est<ref>[[Sallustius]] ''De coniuratione Catilinae'' 29. [[Dio Cassius]] 37.31. [[Cicero]] ''Catil.'' I,2,4</ref>. Alter consul, Cicero, coniuratos Romae exspectantes comprehendit atque in carcerem rapuit, mox, consulto senatu, in [[Tullianum (carcer)|Tulliano]] morte adfici sine iudicio iussit. Alter [[Gaius Antonius Hybrida|Antonius]] exercitum in Etruriam duxit et Catilinarios ad [[Pistorium]] profligavit. Ambo postea in exsilium proficisci coacti sunt. Nam anno [[59 a.C.n.]] Antonius post proconsulatum [[Macedonia (provincia Romana)|Macedoniae]], non tantum repetundarum sed etiam ob ea quae in coniuratione opprimenda gesserat damnatus in insulam [[Cephallenia|Cephalleniam]] abiit<ref>[[Dio Cassius]] XXXVIII.10. [[Cicero|Cic]]. ''Pro Flacco'' 5 et 95. [http://www.attalus.org/latin/bobiensia1.html [[Scholia Bobiensia]]] ad Flac. 5.</ref>. Cicero et ipse qui Antonii patronus apud iudices fuerat<ref>Oratio pro Antonio sive deperdita sive numquam divulgata est.</ref>, proximo anno a tribuno plebis [[Publius Clodius Pulcher|Publio Clodio]] persecutus exsilium sibi indixit. Nam Clodius populum novam legem rogarat ''de capite civis Romani'' quae si quis iniussu populi civem Romanum occideret vel etiam occidisset (nam ad praeterita poena extendebatur), eum aqua et igni interdicebat<ref>[[Velleius Paterculus]] II,45.1</ref>.
*Anno [[62 a.C.n.]] iam novum senatus consultum ultimum fuit adversus tribunum plebis [[Quintus Caecilius Metellus Nepos (consul 57 a.C.n.)|Metellum Nepotem]] qui diem Ciceroni de vi dicere volebat et una cum praetore [[Gaius Iulius Caesar|Gaio Caesare]] leges nobilitati displicentes ferebat et rempublicam omni modo invocato PompeioPompei nomine turbabat. Perterritus Nepos ad Pompeium in Orientem confugit, quamquam tribuno plebis ne unam quidem noctem extra [[Pomoerium|pomerium]] manere fas erat<ref>[[Dio Cassius]] 37.43.</ref>. Non minus territus Caesar ita morem mutavit ut ipse seditionum fautores sedarit pacaritque atque senatoribus conciliarit. Qui hoc eius beneficium ut rependerent praeturam reddiderunt quam ei ademerant<ref>[[Suetonius]], ''Divus Iulius'' 16.</ref>.
*Anno [[52 a.C.n.]] die 18 ianuarii [[Titus Annius Milo]], petitor consulatus et sodalitiorum armatorum optimatibus faventium dux, in [[via Appia]] inimicum [[Publius Clodius Pulcher|Publium Clodium Pulchrum]], sodalitiorum armatorum popularibus faventium ducem, occidit. Nuntio Romam adlato magnus tumultus fuit et [[Plebs|plebs]] rogo exstructo et corpus Clodii et [[Curia|curiam]] et partem Forii Romani combussit. Nec consules tum sed interreges reipublicae praeerant : nam ob sempiternas rixas et caedes [[Comitia|comitia]] haberi non poterant. Itaque senatus consultum ultimum die 19 ianuarii edictum est et salus reipublicae Pompeio consuli sine collega facto permissa est. Qui dilectu facto milites in Urbem introduxit quibus die iudicii tribunal circumvenit ne Miloni vi succurreretur : Cicero his rebus timidior factus pro amico orationem audacter habere non potuit. Milo damnatus [[Massilia|Massiliam]] in [[exsilium]] profectus est<ref>[[Cicero]], ''[[Pro Milone]]'' cum commentario [[Asconius|Asconii]]. [[Dio Cassius]] 40.49. [[Appianus]], ''Bell. civ''. II.21-23.</ref>.
*Die 7 ianuarii [[49 a.C.n.]] Pompeio instigante senatusconsultum ultimum contra Caesarem edictum est qui exercitum dimittere et privatus Romam redire Pompei ceterorumque inimicorum metu nolebat. Non tantum consulibus sed ipsi Pompeio qui tum proconsul Hispaniarum ad portas Urbis manebat opera danda erat ne quid respublica detrimenti caperet. His verbis de iniuria sibi facta Caesar querebatur<ref>''Bell. civ.'' I.5.3.</ref> : ''Decurritur ad illud extremum atque ultimum senatus consultum, quo nisi paene in ipso urbis incendio atque in desperatione omnium salutis latorum audacia numquam ante descensum est: dent operam consules, praetores, tribuni plebis, quique pro consulibus sint ad urbem, ne quid res publica detrimenti capiat.'' Nec mora : omni spe salutis in bello posita Caesar [[Rubico|Rubiconem]] transiit.