Quantum redactiones paginae "Essentialismus" differant

Content deleted Content added
m Initium rescripsi.
mNo edit summary
 
Linea 1:
[[Fasciculus:Toronto Maple Leafs bild.JPG|thumb|[[PaulusPaul Bloom (psychologus)|Paulus Bloom]] explicare conatur, cur homines in auctione ob [[vestimentum|vestimenta]]pro [[famosus|famosorum]] plusvestimentis [[pecunia]]mad solvuntmaiorem sisummam textumpecuniae nonsolvendam lavatumparati est;sint, putatdum hominesmodo crederetextile resinlotum genussit. essentiaePutat quodenim moverivestem potesta continere.<ref>Paulhomine Bloom,celebri [http://www.ted.com/talks/paul_bloom_the_origins_of_pleasure.htmltritam "Thealiquo Originsmodo of Pleasure,"]essentia" www.red.com, Ted talk,indutoris Iuliocontaminatam 2011esse.</ref>]]
 
'''Essentialismus''' est opinio, rebus (sicut animali, corpori, gregi hominum, [[cultura]]e) suam cuique qualitatem [[essentia]]lem esse, sine qua non sint quod sunt, suaque [[identitas|identitate]] careant.<ref>Cartwright 1968.</ref> De [[essentia]] igitur definienda agi videtur, quod profecto maxime philosophorum interest. Qui rationem modalem sequuntur, quaerunt, quae sint essentialium qualitatum condiciones necessariae et sufficientes. Quae ratio modalistica, quamquam magna gratia etiam hodie tenetur, etiam certis incommodis adfici videtur. Qua de causa nonnulli ad varias rationes non modales confugerunt.<ref>Fine 1994.</ref> Etiam de [[extensio]]ne proprietatum essentialium quaeritur, nam essentialismus in variis generibus consistere videtur. Deinde, unde veritates essentiales sciamus, quaerendum est. Denique de ratione inter genus quoddam eiusque exemplum disputatio fieri potest: etsi [[Donaldus Anas]] quandoque pedem assum [[gallopavo]]nis manducare videtur, [[anas (avis)|anates]] carnivorae non sunt.
 
Essentialismus non solum [[philosophus|philosophorum]] cura est sed etiam [[psychologus|psychologorum]], qui infantium et adultorum intellectum dicunt in essentialismum propendere: homines natura essentialistas esse.<ref>Bloom 2010: 18.</ref>
 
== De essentialismo metaphysico ==
Line 18 ⟶ 20:
== Bibliographia ==
* Atabaki, Touraj, 2003. [http://atabaki.nl/upload/Beyond%20Essentialism.pdf ''Beyond Essentialism: Who Writes Whose Past in the Middle East and Central Asia?] Lectio praecursoria, 13 Dec. 2002.
* Barrett, H. C., 2001. On the functional origins of essentialism. ''Mind and Society'' 3(2): 1–30.
* Bloom, Paul, 2010. ''How Pleasure Works: The New Science of Why We Like What We Like.'' W. W. Norton & Co.
* Cartwright, R. L., 1968. Some remarks on essentialism. ''Journal of Philosophy'' 65(20):615–626.
* Ereshefsky, Marc, 2007. Philosophy of Biological Classification, ''Handbook of Plant Science'', ed. Keith Roberts, 8–10. Wiley.
* Fine, Kit, 1994. Essence and Modality, ''Philosophical Perspectives'' 8: 1-16.
* Fuss, Diana. 2013. ''Essentially Speaking: Feminism, Nature and Difference.'' Routledge.
* Gruen, Erich, 2012. ''Rethinking the Other in Antiquity.'' Princetoniae: Princeton University Press. ISBN 978-0-691-15635-4.
* Hägler, Rudolf-Peter, 1994. ''Kritik des neuen Essentialismus.'' Ferdinand Schöningh.
* Hull, David., [[2006]]. Essentialism in Taxonomy: Four Decades Later. In ''Annals of the History and Philosophy of Biology,'' ed. Volker Wisseman, 11: 47–58. Gottingae: Universitätsverlag Göttingen. ISBN 978-3-938616-85-7.
* Janicki, Karol, 2003. The Ever-Stifling Essentialism: Language and Conflict in Poland (1991-1993), ''Motivation in Language: Studies in Honor of Günter Radden'', ed. Hubert Cuyckens & alii, 274–296. Benjamins.
* Kripke, Saul A., 1980. ''Naming and Necessity.'' Harvard University Press.
* Lape, Susan., [[2010]]. ''Race and Citizen Identity in the Classical Athenian Democracy.'' Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 978-1-139-48412-1.
* Liske, Michael-Thomas, 1985. ''Aristoteles und der aristotelische Essentialismus: Individuum, Art, Gattung.'' K. Alber.
* McKeown, Greg, 2014. ''Essentialism: The Disciplined Pursuit of Less.'' Crown Business.