Quantum redactiones paginae "Latino sine Flexione" differant

Content deleted Content added
IL
typo
Linea 1:
{{L1}}
'''Latino sine flexione,''' [[lingua artificiosa|lingua auxiliare internationale]], anno [[1903]] proposita est a [[Iosephus Peano|Iosepho Peano]], qui eam "[[interlingua|interlingua (il)]]" vocavit; hodie autem illud nomen, '''interlingua de IALA (ia)'', linguae alterae attribuitur. Itaque lingua a Peano inventa vocatur '''"Latino sine flexione"''', '''"Interlingua de Peano"''' vel '''"Interlingua (IL) (de Academia pro Interlingua /A.p.I.)"'''. Haec lingua verba e [[lingua Latina]] capit; formae autem nominum substantivorum adiectivorumque et verborum non declinantur. Nomina substantiva et adiectiva sunt in forma ablativa. Verba ad radices rediguntur. Praepositiones locum casuum capiunt. Numerus nominum potest esse ambiguus nisi adiectivo indicatur.
 
Peano linguam suam primo in "De Latino Sine Flexione" e ''Revue de Mathématiques'' (volumine 8, numero 3, paginis 74 et 83) posuit.<ref>Peano, Giuseppe (1903). «De Latino Sine Flexione. Lingua Auxiliare Internationale» [https://sites.google.com/site/latinosineflexio/de-latino-sine-flexione-1903], ''Revista de Mathematica'' (''Revue de Mathématiques''), Tomo VIII, pp. 74-83. Fratres Bocca Editores: Torino.</ref>