Quantum redactiones paginae "Henricus Jasper" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 1 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q103542 sunt
m automaton: mutans categoriam Alumni universitatum Berolinensium→Categoria:Alumni universitatum et scholarum Berolinensium; mutationes minores
 
Linea 1:
[[Fasciculus:Braunschweig Brunswick Heinrich Jasper 1.jpg|thumb|monumentum Henrici Jasper Brunsvici anno 1951 confectum]]
'''Henricus''' (Theod. ''Heinrich'') '''Jasper''' (natus [[21 Augusti]] [[1875]] vico ''Dingelbe'', nunc pars communis [[Schellerten]], mortuus [[19 Februarii]] [[1945]] [[Castra carceralia|castris carceralibus]] ''Bergen-Belsen'') vir publicus [[Res Publica Brunsvicum|Rei Publicae Brunsvici]] et sodalis [[SPD]] fuit.
 
== Iuventus et munus ==
Pater eius conductor fundi magni fuit. Ipse Hildesiae et postea (ab anno [[1890]]) [[Brunsvicum|Brunsvici]] gymnasium frquentabat et maturitatem adeptus est. Deinde [[Monachium|Monachii]], [[Lipsia]]e [[Berolinum|Berolinique]] iurisprudentiae studebat. Anno [[1900]] doctor promotus est et, postquam referendarius fuit, ab anno [[1902]] Brunsvici causidicus laborabat.
Annis [[1915]] - [[1918]] [[Bellum Orbis Terrarum I|Bello Orbis Terrarum I]] miles conscriptus interfuit.
 
== Cursus honorum ==
Jasper iam anno [[1902]] sodalis SPD factus est atque annis [[1903]] - [[1928]] decurio urbis Brunsvici fuit. Postquam [[Ernestus Augustus (Dux Brunsvici)|Ernestus Augustus]] duc Brunsvici [[8 Novembris]] [[1918]] abdicavit, factiones SPD, quae pro re publica democratica et [[USPD]] [[Iosephus Oerter|Iosepho Oerter]] duce de principe loco certabant. Anno [[1919]]/[[1920]] Jasper praeses consilii legatorum populi, i.e. praeses ministrorum Rei Publicae Brunsvici erat. Eodem tempore et legatus [[Consilium Formae Civitatis Constituendae (Germania 1919)|Consilii Formae Civitatis Constituendae]] Berolini fuit. Annis [[1919]] - [[1933]] legatus senatus terrae Brunsvici et annis [[1922]] - [[1924]] atque [[1927]] - [[1930]] iterum praeses ministrorum fuit. Tum praeses legatorum SPD in senatu terrae erat.
 
== Persecutio tempore dictaturae Nazistarum ==
[[9 Maii]] [[1933]] [[Theodericus Klagges]] (NSDAP) praeses ministrorum Brunsvici nominatus est et statim coepit, sodales SPD et [[KPD]] insequi. Jasper [[17 Martii]] primo incarceratus et caesus est. Deinde [[19 Aprilis]] iterum captus et in [[Castra carceralia]] Dachau apud Monachium tractus est. Ad usque annum [[1939]] detentus est. Deinde Brunsvicum revertit et in tabulario urbis laborabat. Sed vigiles tecti eum semper observabant. Post [[Coniuratio 20 Iulii 1944|Coniurationem 20 Iulii 1944]] detectam [[22 Augusti]] iterum incarceratus est. 19 Februarii 1945 castris carcralibus Bergen-Belsen [[Typhus (morbus)|Typho]] morbo affectus mortuus est, ut Nazistae praedicabant.
 
== Nexus externi ==
* [http://www.reichstag-abgeordnetendatenbank.de/selectmaske.html?pnd=124446620&recherche=ja Curriculum vitae in libro legatorum Consilii Formae Civitatis Constituendae (lingua Theodisca)]
* [http://www.vernetztes-gedaechtnis.de/jasper.htm Imago et Curriculum vitae (lingua Theodisca)]
 
{{Praesides Ministrorum Brunsvici}}
 
{{DEFAULTSORT:Jasper, Henricus}}
 
[[Categoria:Nati 1875]]
[[Categoria:Alumni Universitatis Monacensis]]
[[Categoria:Alumni Universitatis Lipsiensis]]
[[Categoria:Alumni universitatum et scholarum Berolinensium]]
[[Categoria:Legati Consilii Formae Civitatis Constituendae (Germania 1919)]]
[[Categoria:Praesides ministrorum Brunsvici]]