Quantum redactiones paginae "Roman d'Enéas" differant

Content deleted Content added
definitio + emendationes + NexInt + nex. ext. + notae + categ.
Linea 1:
{{Pagina non annexa}}
{{titulus italicus}}'''''Le Roman d'Énéas''''' ([[Latine]] "Mythistoria Aeneae" vel "Mythistoria de Aenea") est ignoti auctoris [[mythistoria]] [[Francogallia|Frangocallica]], in [[Normannia]] scripta, cuius primum [[manuscriptum]] fere anno [[1160]] factum est: una ex antiquissimis mythistoriis Francogallicis esse censetur.<ref>Aime Petit, ''Le Roman D'Enéas: édition Critique D'après Le Manuscrit B.N.'', Paris, Livre de Poche, 1997: "Le Roman d'Énéas dispute au Roman de Thèbes l'honneur de représenter le premier monument romanesque français".</ref>
 
== Fabula ==
''Le Roman d'Énéas'' est adaptatio e [[Vergilius|Vergilii]] ''[[Aeneis|Aeneide]]'' quam auctor e [[lingua Latina]] convertit, tum fabula imitanda, tum ea libere mutanda, itaque textus vera [[Litterae|litteraria]] creatio est. Sicut apud Vergilium, mythistoria [[Aeneas|Aeneae]], [[Mythologia|mythici]] populi Romani patris, itinera et pugnas narrat. [[Saeculum 12|Saeculi XII]] [[clerus]] tamen Latinum [[Poësis epica|carmen]], quod praecipue de bello et de [[Natio|natione]] condenda agit, mutat ut [[Amor|amoris]] argumentum maioris momenti sit.[[Amor|<br>]]
]]
 
== Summarium ==
Opus flammis incensa [[Troia]] [[Urbs|urbe]] describenda incipit. Aeneas (in mythistoria vocatus "Enéas", neque "Enée" ut Francogallice hodierno tempore solet) sociique effugiunt, sed ab [[Iuno|Iunone]]ne excitata procella capti sunt. Plures post dies procellam evadunt et [[Carthago|Carthaginem]] adveniunt ubi regina [[Dido]] incolit. Quae Troianos accipit securitatemque promittit. Aeneas et Dido amasios alter alterius fiunt, propter [[Venus|Venerem]] quae per filium [[Amor (deus)|Cupidinem]] intervenit. At iniquus est amor inter Aeneam et Didone: nam haec illum valde plus quam ille hanc amat. De amore rumores inter Didonis civibus afferuntur. Dei Aeneae iubent ut a Carthagine abeat et in [[Lombardia|Langobardiam]] adeundo fatum impleat. Dido comitari vult sed Aeneas recusat. Viro profecto, regina [[Suicidium|se interficit]].
Dum ad Langobardia iter facit, Aeneas [[Inferi|Inferos]] visitat et de fato suo cum [[Anchises|patre]] colloquitur. Ibi etiam Aeneas Didonem invenit quae [[Heros|heroi]] fugam ignoscit. Aeneas in Langobardiam adveniunt ubi rex, [[Latinus]] nomine, [[Lavinia|Laviniam]]m (in textu "Lavine", nec "Lavinie" vel "Lavinia" ut tempore nostro Francogallice converti solet) filiam viro promittit. Attamen Laviniae mater Aeneam filiam ducere non vult, itaque rem [[Turnus|Turno]] refert, priori Laviniae sponso. Bellum inter Aeneam et Turnum incipit. [[Ascanius]] [[Cervus|cervum]] venando occidit quem regis Tyrrhi filia amabat. Quam ob rem Tyrrhus proelium gerit contra Troianos qui tamen vincunt. Turnus plurium urbium auxilium ad Troianos pugnandos sollicitat. [[Camilla (persona Aeneidis)|Camilla]] [[Volsci|Volscorum]] Italis se iungit. Venus [[Vulcanus (deus)|Vulcano]] suadet ut [[arma]] Aeneae conficiat. Turnus Troianorum [[Navis|naves]] cremat. Duo Troiani, Nisus et Euryalus, consilium capiunt se in dormientium hostium castra insinuare. Ambo tamen deprehenduntur et necantur. Aeneas alium regem hortatur ut adiuvet; rex filium Pallantem (in textu "Pallas") mittit, qui in proelio moritur. Indutiae inter exercitus denuntiantur ut mortuos sepeliant; postea proelia pergunt. Camillia interficitur et Turnus cum Aenea singularem pugnam quaesit ad terram et Laviniam obtinendam. Lavinia Aeneae amore capitur et se si vir moretur necaturam esse pollicetur. Laviniam [[Epistula|epistulam]] ad Aeneam mittit qua amorem declaret sed, quamquam heros quoque puellam amet, nihil rescribit. Dies advenit et magnum proelium incipit. Aeneam Turnum tandem occidit, Pallantem ultus. Denique Troianus victor Laviniam in matrimonium ducit.<ref>Aimé Petit, ''op. cit.''</ref>
 
== Bibliographia ==