Quantum redactiones paginae "Publius Annius Florus" differant

Content deleted Content added
Linea 2:
 
== Epitoma rerum Romanarum ==
Titulus operis certe non traditur. Nam codices manuscripti inter se differunt. Titulorum unus est: Epitoma de Tito Livio. Florus quidem verbis Livii utitur, sed eum epitomariepitomare non videtur; in praefatione enim causae operis disseruntur: se in brevi quasi tabella res gestas amplecti velle, ut admirationem et magnitudinem imperii ostendat; tum qui populum Romanum quasi unum corpus consideret, gradus quattuor inventurum esse. Itaque Florus non modo animum ad laudes intendit, sed etiam ad vitam populi Romani quasi hominis unius; quae in quattuor gradus dividitur, qui sunt: infantia, adulescentia, iuventus, senectus.
 
Prima aetas usque ad reges expulsos pertinet, secunda ad Italiam subactam. Deinde ultimi anni rei publicae liberae describuntur. Haec est tertia aetas, quae iterum dividitur: in centum et aureos et ferreos annos. Florus hos aureos vocat, quia populus Romanus gentes transmarinas superans imperio orbis terrarum potitur, illos ferreos, quod Romani luxuria commoti in bella civilia delabuntur. senectutem in praefatione propositam tamen omittit, eam esse de inertia Caesarum indicans.