Quantum redactiones paginae "Marsyas" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 6:
 
Marsyas vero tibias forte inventas sustulit et cum primum eas miraretur ignorans quomodo uteretur se tam assidue exercebat ut in dies suaviores sonos faceret. Iam tamen palam gloriabatur se longe optimum musicum esse. Itaque [[Apollo|Apollinem]] (Apollo, inis,m. Graece : Ἀπόλλων) provocavit qui certamen accepit dummodo victor victoris voluntati obsequeretur. Iudicibus autem Musis [[Midas|Mida]]<nowiki/>que (Midas,ae, m. Graece : Μίδας) sumptis dubium erat uter melior musicus esset. Tandem Apollo [[Lyra|lyram]] versavit et iterum modulatissime cecinit. Marysas vero non potuit idem tibiis facere ut deus victor declararetur.
[[Fasciculus:Sarcophagus Apollo Marsyas Louvre Ma2347.jpg|thumb|Sarcophagus de musico certamine inter Apollinem et Marsyan  p.Chr.n. , in Museo Lupariensi Lutetiae  servatus]]
Satyrum autem Apollo quippe qui superbior fuisset horribili supplicio damnavit. Victus enim tibicen in arbore alta suspensus est et cutis, membratim a deo ipso direpta, in spelunca defixa. Quem [[Nympha|Nymphae]], Fauni Satyrique fletum venerunt et lacrimae , sanguini mixtae, effusae sunt in flumen quod Marsyas appellatum est.