Quantum redactiones paginae "Carolus Gounod" differant

Content deleted Content added
Linea 3:
'''Carolus Gounod''' (natus [[Lutetia]]e die [[17 Iunii]] [[1818]] - mortuus est [[Sanctus Clodoaldus (Francia)|Sancti Clodoaldi]] die [[18 Octobris]] [[1893]]) fuit [[compositor]] [[Francia|Francicus]]. Notas composuit imprimis in [[Melodrama (musica)|melodramatibus]] et spiritualibus.
==Vita atque opera==
Lutetiae musciae studuit primo apud [[Antoninus Reicha|Antoninum Reicha]], antequam apud [[Conservatorium Parisiense]] inter discipulos [[Fromental Halévy|Iacobi Francisci Halévy]] sese insereret. Anno 1839 ei adiudicatum est Praemium magnum Romae quod dicitur, ut in Italia studiorum pergendorum facultas daretur. Ibi magni fecit indagationes de [[musicographus|musicographis]] musicae sacrae priscis. Quibus rebus terminatis Lutetiae [[organista]] fuit et in sacerdotum erudiendorum [[seminarium]] intravit. Cum autem eius melodrama primum praetitulatum ''Sapho'' anno 1851 feliciter prospereque acceptum esset cursum honorum sacerdotalium[[clerus|clericalem]] liquit. Eventus maxime felix fuit productio melodramatis praetitulati ''Le médecin malgré lui'' anno 1858, cuius argumenta in comoedia eiusdem tituli scriptoris inclutissimi [[Molière]] inveniuntur. Sed etiam melodrama praetitulatum ''Faust'' (1859), secundum drama [[Ioannes Volfgangus Goethius|Goethii]] confectum, in maximi momenti artificiis numerandum esse constat. Sequebantur opera ''Mireille'' (1864) et ''Roméo et Juliette'' (1867).
 
Praeter melodramata exaravit copiam magnam [[oratorium (musica)|oratoriorum]], [[missa]]rum, [[motetus|motetorum]], hymnorum. Quorum notissimum opusculum vocatur ''Méditation sur le Premier Prélude de Piano de Bach'', ubi [[Ave Maria]] quaedam aures indulgentia corrumpit. Gounod autobiographiam quoque scripsit, quae anno 1896 post mortem in lucem prolata est cuique est titulus ''Mémoires d’un artiste''.