Quantum redactiones paginae "Iulia maior" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 12:
Anno [[11 a.C.n.]] Iuliam uxorem duxit Tiberius, quis autem coactus est ut divortium fecerit cum privigna Iuliae Vipsania Agrippina, quam maxime amavit. Quo numquam uxorem novam, cuius mores haud magnos existimaverit, amavit, et Iulia quoque maritum non in amore cepit. Eis filius unus natus est, qui mortuus est infans. Anno [[6 a.C.n.]] Tiberius [[Rhodus|Rhodum]] profectus est, a Iulia abiens.
 
Anno [[2 a.C.n.]] adulterii accusata et comprehensa est et ob eam causam Augustus in nomine Tiberii ei nuntium remisit. Complures amatores eius in [[exsilium]] proficisci coacti sunt, et [[Iullus Antonius]], filius [[Marcus Antonius|Marci]], qui fuit unus ex amatoribus, iussu principis morte voluntaria vitam suam finivit. Crimen alterum cuius Iulia amatoresque sunt accusati fuit proditio, veri simile est quod Antonium Tiberii partibus fungi voluerunt<ref>[[Iohannes Xiphilinus|Xiphilinus]] 101 (id est libri LV [[Dio Cassius|Dionis Cassii]] breviarium)</ref>.
 
Itaque Iulia, a matre Sribonia secuta in [[Pandateria]]m insulam relegata est, nec Augustus cuiquam sinebat nisi prius sibi cognito eam visitare ; etiam interdixit ne vinum bibat. Quotienscumque eam quis in sermone memorabat, exclamare solebat Graece "Utinam caelebs sive mortuus carens liberis essem!". Exsilium vero filiae tam amatae non minus ipsi Augusto quam Iuliae dolori fuit.