Quantum redactiones paginae "Iulia maior" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 14:
Anno [[2 a.C.n.]] adulterii accusata et comprehensa est et ob eam causam Augustus in nomine Tiberii ei nuntium remisit. Complures amatores eius in [[exsilium]] proficisci coacti sunt, et [[Iullus Antonius]], filius [[Marcus Antonius|Marci]], qui fuit unus ex amatoribus, iussu principis morte voluntaria vitam suam finivit. Crimen alterum cuius Iulia amatoresque sunt accusati fuit proditio, veri simile est quod Antonium Tiberii partibus fungi voluerunt<ref>[[Iohannes Xiphilinus|Xiphilinus]] 101 (libri LV [[Dio Cassius|Dionis Cassii]] breviarium)</ref>.
 
Itaque Iulia, a matre Sribonia secuta in [[Pandateria]]m insulam relegata est, nec Augustus cuiquam sinebat nisi prius sibi cognitumcognito eam visitare ; etiam interdixit ne vinum bibat. QiotienscumqueQuotienscumque eam quisquamquis in sermone memorabat, exclamare solebat Graece "Utinam caelebs sive mortuus carens liberis essem!". Exsilium vero filiae tam amatae non minus ipsi Augusto quam Iuliae dolori fuit.
 
Post quinque annos, princeps eam de Pandateria in [[Rhegium]], in quo vita fuerit iucundior quam in insula tam parva, misit, quamquam filiam numquam ignovit. Ibi fame obiit anno ipso mortis patris [[14]], cum veritas moriendi sui ignota sit. Dicunt alii eam iussu Tiberii fame confectam esse, alii se ipsam necatam esse fame, quod mortem filii Postimi Agrippae pati non quiit. Cinis eius sepultus non est in [[Mausoleum Augusti|Mausoleo Augusti]], quoniam hoc testamento vetuit pater eius.