Quantum redactiones paginae "Rex sacrorum" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 1:
'''Rex sacrorum''' vel '''rex sacrificolus'''<ref>Titus Livius II,2 et VI,41,9.</ref> in [[Religio Romana|religione Romana]] [[patricius]] [[sacerdos]] erat. Uxor eius regina sacrorum dicebatur atque ipsa sua sacra faciebat. In antiquissimo ordine sacerdotum rex sacrorum primus erat. Quamquam enim aetate historica, [[Cultus imperatorius (Roma antiqua)|Romanae civitatis religionis]] caput erat [[pontifex maximus]], tamen Festus<ref>[[Sextus Pompeius Festus|Festus]] on the ''ordo sacerdotum'', 198 in the edition of Lindsay.</ref> scribebat in ordine sacerdotum, auctoritatem summam penes regem sacrorum fuisse, secundum locum obtinuisse [[flamen|flamines maiores]]. Antiquitus in [[Regia]] habitabat.<ref>Gary Forsythe, ''A Critical History of Early Rome: From Prehistory to the First Punic War'' (University of California Press, 2005), p. 136 [http://books.google.com/books?id=aEfvR1Qcd0gC&pg=PA136&dq=%22rex+sacrorum%22&lr=&as_drrb_is=q&as_minm_is=0&as_miny_is=&as_maxm_is=0&as_maxy_is=&as_brr=3&cd=15#v=onepage&q=%22rex%20sacrorum%22&f=false online.]</ref>, quam Augustus postea [[Vestalis|Vestalibus]] dedit<ref>[[Dio Cassius]] 54.27.</ref>.
==De origine==
[[Reges Romani]] non tantum iudices et imperatores erant sed etiam sacri sacerdotes. Postquam Roma expulsi sunt, ius iudicandi et imperandi ad [[Consul|consules]], sacra vero et caerimoniae, quibus regem praesidere oportebat, ad novum sacerdotem transierunt qui ''rex sacrorum'' dictus est. Nomen enim rex servatum est, sive sanctitatis causa, ut historici antiqui voluerunt, sive potius religioso scrupulo ne dei deminuto titulo offenderentur. Nonne summus sacerdos [[Diana|Dianae]] [[Aricia|Aricinae]] similiter ''rex Nemorensis'' appellabatur ? Idem [[Athenae|Athenis]] evenerat ubi unus ex [[Archon|archontibus]] ''archon rex'' dicebatur et anni sui eponymus erat.