Quantum redactiones paginae "Disputatio:Pantheum" differant

Content deleted Content added
m bot: replace user signature per Special:LintErrors/obsolete-tag with user permission
 
Linea 10:
In ''Oxford Latin Dictionary'' atque in [http://latin.packhum.org/about PHI Latin texts] formam nominativam/accusativam "Pantheum" solum invenio. [[Usor:Lesgles|Lesgles]] ([[Disputatio Usoris:Lesgles|disputatio]]) 22:35, 8 Februarii 2015 (UTC)
:Ergo pagina ad ''Pantheum'' moveatur! [[Usor:Bis-Taurinus|Bis-Taurinus]] ([[Disputatio Usoris:Bis-Taurinus|disputatio]]) 22:57, 8 Februarii 2015 (UTC)
::Ita! <font face="Gill Sans">[[Usor:Andrew Dalby|Andrew Dalby]]<font color="green">([[Disputatio Usoris:Andrew Dalby| Dalbydisputatio]]</font></font>) 09:41, 9 Februarii 2015 (UTC)
:::Tamen in famoso dictionnario Gaffiot, ambae formae inveniuntur Panthēum et Panthěon : http://www.lexilogos.com/latin/gaffiot.php?q=panthe Quid igitur agendumst?--[[Usor:Viator|Viator]] ([[Disputatio Usoris:Viator|disputatio]]) 18:52, 9 Februarii 2015 (UTC)
:::: Apud auctores antiquos solum ''Pantheum'' inveniri videtur. Nescio, unde Gaffiot ''Pantheon'' formam sumpserit, nam loci quos indicat (Plin. 36.38 et Amm. 16.10.14) ''Pantheum'' praebent. [[Usor:Neander|Neander]] ([[Disputatio Usoris:Neander|disputatio]]) 19:20, 9 Februarii 2015 (UTC)
Linea 36:
 
::Non Ducangium hac in re consului, quia de usu antiquo verbi quod est '''Pantheon''' agitur, quod a Neandro in discrimen iacebatur. Praetuli igitur scriptores antiquos excutere. Ex quo apparet tam apud Plinium quam apud Sevium verbum '''Pantheon''' extitisse. Etiam in Paulo Diacono invenitur. Quid pluris? Vale.--[[Usor:Viator|Viator]] ([[Disputatio Usoris:Viator|disputatio]]) 19:45, 9 Aprilis 2015 (UTC)
:::{{Pnh}} 9.121 "... in Pantheo ..." ; 34.13 "... in Pantheo ..." (editione Sillig usus sum). <font face="Gill Sans">[[Usor:Andrew Dalby|Andrew Dalby]]<font color="green">([[Disputatio Usoris:Andrew Dalby| Dalbydisputatio]]</font></font>) 08:52, 10 Aprilis 2015 (UTC)
::::De Du Cangio, respondebam tantum Viatoris commentario "verbum Pantheon ignotum erat auctoribus medaevalibus"; secundum Cangium, nonnullis quidem eruditis verbum erat notum. [[Usor:Lesgles|Lesgles]] ([[Disputatio Usoris:Lesgles|disputatio]]) 14:47, 10 Aprilis 2015 (UTC)
::Etiam "Pantheon" in Plinio invenitur : [[Gaius Plinius Secundus|Plin.]], ''Naturalis Historia'', XXXVI, 15, 24 : "''Pantheon Iovi Ultori ab Agrippa factum, cum theatrum ante texerit Romae Valerius Ostiensis architectus ludis Libonis''". Vide etiam : [[Servius]], ''in Virgili Aeneide'', IX, 408 : "''tholum nonnulli aedium sacrarum dicunt genus fabricae, ut Vestae et Pantheon''". Igitur tam '''Pantheum''' quam '''Pantheon''' antiquitus inveniuntur. Vale.--[[Usor:Viator|Viator]] ([[Disputatio Usoris:Viator|disputatio]]) 12:39, 10 Aprilis 2015 (UTC)
:::Utilis sit editionem aut nexum dare, quia in [http://latin.packhum.org/loc/978/1/2619/818-844@1#2619 hac editione] Plinii (Mayhoff) lego "non et tectum diribitori ab Agrippa facti, cum theatrum ante texerit Romae Valerius Ostiensis architectus ludis Libonis?" et in [http://latin.packhum.org/loc/2349/5/5198/349-372@1#5198 hac editione] Servii (Thilo), "alii tholum aedium sacrarum dicunt genus fabricae, ut Vestae et Panthei est". [[Usor:Lesgles|Lesgles]] ([[Disputatio Usoris:Lesgles|disputatio]]) 14:40, 10 Aprilis 2015 (UTC)
::::Editio (vetusta) commentariorum Servii, quam habeo ego, ad loc. ''Aen.'' 9.408 verbum "Panthaere" [sic] a manuscripto reportat, coniectura "(Pantheon)" parenthesibus addita. Si hoc verum sit (et cf. textum alii editoris a Lesgles citatum) nihil nos dicit de orthographia Serviana.
::::Verbum "Pantheum", vestimentum Latinum gerens, ab auctoribus classicis certe adhibetur. Plinius (inter antiquiores solus) haesitat. Sed confiteri debemus ipsum Plinium, textibus Graecis modo suo Latine versis, formas Graecissantes in textu suo interdum introducit eorundem verborum quae alibi pura Latinitate scribit. Hic, mi amici, nullam rationem video, cur "Pantheon" praeferamus. <font face="Gill Sans">[[Usor:Andrew Dalby|Andrew Dalby]]<font color="green">([[Disputatio Usoris:Andrew Dalby| Dalbydisputatio]]</font></font>) 15:27, 10 Aprilis 2015 (UTC)
::::: Ne Plinius quidem haesitare videtur, nam locus a Viatore nostro citatus corruptus est, in quo Ludovicus Ian iam dudum recte ''diribitori'' legit recte codici B(ambergensi) fisus. "Pantheon" igitur e caelo sumptum esse videtur; adde quod Pantheum non Iovi Ultori dedicatum erat sed omnibus deis (et praesertim Marti et Veneri). [[Usor:Neander|Neander]] ([[Disputatio Usoris:Neander|disputatio]]) 18:01, 10 Aprilis 2015 (UTC)
::Sint hi omnes loci corrupti, restat tamen Paulus Diaconus apud quem verbum "Pantheon" invenitur. [[Paulus Diaconus]], ''[[Historia gentis Langobardorum]]'', V, c. 37 : "''Idem papa Bonifacio petente iussit in veteri fano, quod '''Pantheon''' vocabant, ablatis idolatriae sordibus, ecclesiam beatae semper virginis Mariae et omnium martyrum fieri, ut, ubi omnium non deorum, sed daemonum cultus erat ibi deinceps fieret omnium memoria sanctorum''".--[[Usor:Viator|Viator]] ([[Disputatio Usoris:Viator|disputatio]]) 19:01, 10 Aprilis 2015 (UTC)
:::Etiam apud [http://www.thelatinlibrary.com/bede/bede2.shtml Bedam nostram Venerabilem], II.4: "templum Romae quod Pantheon vocabatur, ab antiquis, quasi simulacrum esset omnium deorum". Eamdem scripturam reperio in editione J. E. King (Loeb, 1930), p. 222. (Quanta disputatio de tantilla distinctione! :) ) [[Usor:Lesgles|Lesgles]] ([[Disputatio Usoris:Lesgles|disputatio]]) 21:39, 10 Aprilis 2015 (UTC)
:Maneat igitur verbum '''Pantheon''' quod iure ac merito in hoc lemmate inscribebatur et quod immerito explosum est!--[[Usor:Viator|Viator]] ([[Disputatio Usoris:Viator|disputatio]]) 22:00, 10 Aprilis 2015 (UTC)
::Nemo delere suasit, nisi fallor. <font face="Gill Sans">[[Usor:Andrew Dalby|Andrew Dalby]]<font color="green">([[Disputatio Usoris:Andrew Dalby| Dalbydisputatio]]</font></font>) 08:45, 11 Aprilis 2015 (UTC)
::A! erravi. Tu, Viator, delevisti ([https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Pantheum&diff=next&oldid=2868560 vide hic]) sed mox restituisti. <font face="Gill Sans">[[Usor:Andrew Dalby|Andrew Dalby]]<font color="green">([[Disputatio Usoris:Andrew Dalby| Dalbydisputatio]]</font></font>) 09:00, 11 Aprilis 2015 (UTC)
:Delevi enim ut "nomen mediaevale" et restitui ut "nomen antiquum" ut verum est, vale optime.--[[Usor:Viator|Viator]] ([[Disputatio Usoris:Viator|disputatio]]) 19:38, 11 Aprilis 2015 (UTC)
:: Nonne [[Beda]] et [[Paulus Diaconus]] scriptores mediaevales sunt? [[Usor:Neander|Neander]] ([[Disputatio Usoris:Neander|disputatio]]) 07:50, 12 Aprilis 2015 (UTC)
:::Scribunt in fine Antiquitatis (sed habuitne Antiquitas finem ?) vel in initio mundi mediaevalis sed ad scripta antiqua anteriora sese referunt (''quod Pantheon vocabatur, ab antiquis''), non ipsi verbum graecanicum cuderunt.--[[Usor:Viator|Viator]] ([[Disputatio Usoris:Viator|disputatio]]) 12:59, 12 Aprilis 2015 (UTC)
:::: Bene, at quoniam certe scimus apud antiquos ''Pantheum'' dictum esse — sicut dixerunt Plinius; "Aelius Spartianus" [''Vita Hadriani'']; inscriptio Severi et Antonini; Ausonius — demiror, ad quos "ab antiquis" illud Bedae referatur. Constat Bedam et Paulum Diaconum de eadem re loqui, et quidem de re, quae inter Phocatem et Bonifatium expedita erat. Cum sermo patrius Phocatis Graecus esset, veri simile est Bonifatium Graecanice adisse Phocatem. Forsitan nomen Graecum ''Pantheon'' ex illis actis depromptum sit? [[Usor:Neander|Neander]] ([[Disputatio Usoris:Neander|disputatio]]) 15:36, 12 Aprilis 2015 (UTC)
:::::Si utilis sit philologis, dicere possum unde Beda orthographiam "Pantheon" dempsit. Fide editoris Caroli Plummer, ''[[Liber pontificalis]]'' fons fuit huius capituli. Editio Mommseniana illius operis orthographiam "Pantheum" in textum recipit, sed "Pantheon" inter varias lectiones subiungit (videte [http://www.dmgh.de/de/fs1/object/goToPage/bsb00000782.html?pageNo=165&sortIndex=010%3A040%3A0001%3A010%3A00%3A00 hanc paginam]). Ergo Beda e manuscripto "deteriori" (iudice Mommsen) ''librum pontificalem'' citavit. <font face="Gill Sans">[[Usor:Andrew Dalby|Andrew Dalby]]<font color="green">([[Disputatio Usoris:Andrew Dalby| Dalbydisputatio]]</font></font>) 16:20, 12 Aprilis 2015 (UTC)
::Proh dolor! verbum "Pantheon" solum in manuscriptis deterioribus invenitur. Quanta mala fortuna!--[[Usor:Viator|Viator]] ([[Disputatio Usoris:Viator|disputatio]]) 20:33, 12 Aprilis 2015 (UTC)
::: Quae cum ita sint, Viator optime, suadeo, ut exitum disputationis respiciens notam ad ''Pantheon'' pertinentem ad diem perducas. [[Usor:Neander|Neander]] ([[Disputatio Usoris:Neander|disputatio]]) 14:10, 13 Aprilis 2015 (UTC)
Revertere ad "Pantheum".