Quantum redactiones paginae "Iuba II (rex Mauretaniae)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
{{L1}}
[[Fasciculus:JubaIIMauretania.JPG|thumb|Nomisma regis Iubae II]]
'''Iuba II''' (natus anno [[52 a.C.n.|52]] aut 50 a.C.n.; mortuus [[23]] p.C.n.), [[filius]] [[Iuba I (rex Numidiae)|Iubae I]] regis [[Numidia]]e, in [[Mauritania (regnum)|Mauritania]] regnavit : nam postquam pater ad Thapsum a Caesare anno 46 a.C.n. victus sese ipse necavit regnum Numidiae in provinciam Romanam (''Africam Novam'') redactum est et eius filius eius Romae apud sororem Augusti [[Octavia minor|Octaviam]] educabatur. Quia eum diligebat et populi Romani amicum sociumque fidum fore confidebat, Augustus in locum paterni regni anno [[25 a.C.n.]] ei Bocchi et Bogud regnum ei dedit, id est [[Mauretania (discretiva)|Mauritaniam]]<ref>[[Dio Cassius]] 53.26</ref>. Praeterea Cleopatram filiam Marci Antonii uxorem ducendam tradidit. Regia Iubae caputque regni Mauretaniae eo tempore erat [[Iol Caesarea]].
 
[[Plinius maior|Plinius]] de duabus [[mensa|mensis]] pendentibus ex [[arbor]]e [[Callitris quadrivalvis|citri]] factis et a Iuba venundatis "quarum alteri pretium fuit HS |XII| [i.e. sestertium 1&nbsp;200&nbsp;200], alteri paulo minus".<ref>{{Pnh}} [http://penelope.uchicago.edu/Thayer/L/Roman/Texts/Pliny_the_Elder/13*.html 13.92]</ref> Iuba fuit et scriptor in linguis [[lingua Graeca|Graeca]] et [[lingua Latina|Latina]] de rebus [[Africa]]nis, de geographia, de historia naturali. Opus eius ''De Arabia'' [[Gaius Augusti f. Caesaris|Gaio Augusti f. Caesari]] dicatum est.