Aperire sectionem principem

Mutata

Summarium vacuum
Circa 475 442 [[chiliometrum quadratum|chiliometrorum quadratorum]] (183 569 [[mille passuuum quadratorum|milium passuum quadratorum]]) lata, Cameronia locum 53 secundum maximam civitatis aream occupat. Magnitudinem comparabilis [[Papua Nova Guinea|Papuae Novae Guineae]] est et paulum maior quam [[Civitates Foederatae|Civitatum Foederatarum]] [[Civitatum Foederatarum civitas|civitas]] [[California]] est. Civitas inter [[Africa]]m [[Africa Centralis|Centralem]] et [[Africa Occidentalis|Occidentalem]] iuxta [[Sinus Biafarensis|Sinum Biafarensem]], et ad [[Sinus Guineensis|Sinum Guineensem]] et ad [[Oceanus Atlanticus|Oceanum Atlanticum]] pertinentis, sita est. Periegeticae litterae Cameroniam velut "Africam in [[miniatura]]" describunt quia praecipua continentis climata et vegetationem ostendit: [[litus]], [[deserta]], [[mons|montes]], [[silva imbrica|silvas imbricas]], [[savanna]]m. Civitatis vicinae [[Nigeria]] occidente, [[Tzadia]] boreoriente, [[Respublica Africae Mediae]] oriente, et [[Guinea Aequatoriensis]], [[Gabonia]] Resque Publica [[Respublica Congoliae|Congoliensis]] meridie sunt.
 
Cameronia in praecipuas geographicas zonas quinque, principalibus physicis, climaticis et vegetationis proprietatibus distinctas, dividitur. Litoralis planities inter quindecim et centum quinquaginta [[chiliometrum|chiliometrorum]] (inter 9 et 93 [[mille passuum|milium passuum]]) intus e Sinu Guineensi patet et mediam elevationem 90 [[metrum|metrorum]] (295 [[Pes (mensura)|pedum]]) habet. Excessive aestifera et umida cum brevi [[tempus siccus|tempore sicco]], haec zona crebre nemorosa est et in [[Tellus (planeta)|Tellere]] madidissimorum locorum quosdam, [[Silvae litorales Crossenses-Sanagaenses-BiokensesBiokoenses|silvarum litoralium Crossensium-SanagaensiumSanagaënsium-BiokensiumBiokoënsium]] partem, includit.
 
[[Oropedium Meridionale Cameroniense]]<!-- ([[Francice]]: ''Plateau Sud-Camerounais''  [[Anglice]]: ''South Cameroon Plateau'')--> e litorali planitie usque ad mediam elevationem 650 metrorum (2133 pedum) ascendit. [[Aequator]]ensis [[silva pluvialis tropica]] in hanc regionem domitatur, quamquam alternatio inter [[tempus pluviosum]] et [[tempus siccum|siccum]] eam minus umidam litore facit. Haec area ad [[Silvae litorales Aequatorenses Atlanticae|Silvarum litoralium Aequatorensium Atlanticarum]] [[oecoregio]]nem pertinet.
Usor anonymus