Quantum redactiones paginae "Pirata" differant

Content deleted Content added
m bot: removing unnecessary left-to-right mark; mutationes minores
 
Linea 16:
Cum mercatoriam navem conspicerent, piratae ad praedam adpropinquabant velocioribus navibus utentes. Generaliter [[vexillum|vexillo]] piratarum monstrato praeda decertare nolebat, eiusque nauarchus ad piratarum navem coactus vehebatur ad celeumatis suae salutem remuneratione servandam. Igitur aliquando nullo proelio nec clamore concitato ab aliena ad suam navem piratae onera transferebant. Sin autem navis oneraria se defendere conabatur, minationibus defectis eam aggrediebantur [[canno]]nibus utentes aut directe eam ascesi [[gladius|gladiis]] ac pistoliis pugnantes. Deinde navem raptabant et eam ustam relinquebant aut sibi attribuebant. Saepe piratae rubra aut nigra [[insigne|insignia]] aut vexilla super malum habebant, quae [[Lingua Anglica|Anglice]] Jolly Roger appellantur, et ea imaginibus calvarum, ossium, gladiorum, cruoris atque multa cetera crudelia ornabant, ad metum praedae iniciendum.
 
[[Fasciculus:PirateShipPainting of a pirate ship (after 1852), after Ambroise Louis Garneray.jpg|thumb|Navis piratarum mercatoriam navem petens, ab [[Ambroise-Louis Garneray]] depicta.]]
 
=== De piratarum navibus ===