Quantum redactiones paginae "Marcus Valerius Messalla Rufus" differant

Content deleted Content added
Linea 7:
Iam 81/80 a.C.n. adulescentulus adhuc [[Augur|augur]] ob Syllae adfinitatem factus est. Praetor fuit circa 61/60 a.C.n. Anno 54 a.C.n. consulatum petebat sed tum omnes quattuor petitores lege de ambitu rei facti sunt. Quod propter flagitium infamia maxima flagraverunt atque ex variis dilationibus et intercessionibus comitia prohibita quominus haberentur usque ad medium annum 53. Tum tandem post longum interregnun<ref>Plus quam triginta</ref>, [[Tribunus plebis|tribunis plebis]] quibusdam qui intercedere conabantur in carcerem coniectis<ref>Dio Cassius 40.45.</ref>, mense Iulio Cnaeus Domitius et Marcus Valerius Messala [[consul]]es facti sunt in reliquos sex menses. At novi consules et ipsi prohibiti sunt quin comitia [[consul]]um qui sibi succederent haberent seditionibus ac rixis sempiternis inter [[Publius Clodius Pulcher|Clodianas]] et [[Titus Annius Milo|Milonianas]] armatas manus coortis<ref>Consul Domitius Calvinus et ipse tum vulnus accepisse dicitur (Dio Cassius 40.46).</ref>. Itaque mense Ianuario [[52 a.C.n.]] ad interregnum reditum est. Republica ita vexata, nihil memoria dignum in consulatu effecit Valerius Messalla.
 
Paulo post de ambitu e lege Pompeia postulatus primum Hortensii avunculi gratia, qui eum defendebat<ref>Orationem hodie deperditam postea publicavit ([[Valerius Maximus]], ''loc. cit''.)</ref>, indignantibus omnibus absolutus est, mox tamen iterum e lege Licinia accusatus culpae manifestae succubuit<ref>''[[Ad familiares (Cicero)|Ad fam]]''. VIII.2 et 4.</ref>. Bello civili ineunte a Caesare simul cum ceteris exulibus restitutus, Messalla eum in Africam et in Siciliam legatus sequebatur.
==De operibus==
Litterariis studii senectutem impendit. Duo tantum Messallae opera nota sunt : libri ''de Auspiciis'' quorum excerpta brevia nobis [[Aulus Gellius]] tradidit, quibus auguralem scientiam explicabat et libri ''de Familiis'' qui ad genealogiam historiamque nobilium familiarum Romanarum pertinuisse videntur. [[Plinius]] inter fontes ''[[Naturalis historia (Plinius)|Historiae Naturalis]]'' 'Messallam senem' refert.
 
== Notae ==