Quantum redactiones paginae "Decimus Iunius Brutus Albinus" differant

Content deleted Content added
Linea 6:
 
== De legato et amico Caesaris ==
Primam militiam in [[Gallia]] sub [[proconsul]]e [[Gaius Iulius Caesar|Caesare]] exercuit. Ibi, anno [[56 a.C.n.]], classi Romanae praefuit quae Venetos sociosque eorum in Oceano devicit<ref>[[De bello Gallico|BG]] III.11-15. [[Dio Cassius]] 39.40-43.</ref>. Bello civili quoque inter [[Gaius Iulius Caesar|Caesarem]] et [[Gnaeus Pompeius Magnus|Pompeium]], anno [[49 a.C.n.]], [[Gaius Iulius Caesar|Caesaris]] classi praefectus, [[Massilia|Massilienses]], qui [[Gnaeus Pompeius Magnus|Pompeio]] favebant, navali proelio superavit ac portu eorum obsesso ad deditionem adduxit.
 
Anno [[48 a.C.n.]], dum bellum cum [[Gnaeus Pompeius Magnus|Pompeio]] in Oriente gerit, [[Gaius Iulius Caesar|Caesar]] eum Galliae recens pacatae praefecit. Post victoriam partium Caesar, ut amico et familari homini, magnos honores ei detulit: nam [[praetor]] Romae anno [[45 a.C.n.]]. fuit, ac deinceps [[44 a.C.n.|postero anno]]. [[Gallia Cisalpina|Galliam Cisalpinam]] pro [[praetor]]e rexit. Praeterea ante mortem [[dictator]]is iam designatus erat ad [[consul]]atum anni [[42 a.C.n.]].