Quantum redactiones paginae "Lingua Latina" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
Linea 76:
 
===Regnum Hungariae===
Lingua Latina temporibus Neolatinis plura Europae regna non utuntur, nisi in rebus Ecclesiae operibusque scientiae. In [[Imperium Romanum Sacrum|Imperio Romano Sacro]] Italiaeque regionibussregionibus iam a [[saeculum 15|saeculo decimo quinto]] nobiles competentesque ad gubernandum non Latine, sed suae civitatis idiomate, scilicet Theodisce et Italiane his in casibus loquuntur. [[Hungaria]], quae minor in regnis Europae erat, usque ad [[1844]] multarum civitatum regni eiusque conservativismi causa in [[lex|legislatione]] in diaetis Latino sermone utebantur. Thesaurus Latinitatis Hungaricae etiam in eo demonstratur, quod regni historiae paene tota legenda gestaque, ephemerides, varii libri scientiae etc. in hoc sermone scripta sunt. Inito nationalismo multi fuerunt, qui pro Hungarorum sermone multum laboraverunt, sineque ulla animadversione variarum aliarum gentium, qui etiam in regno Hungarico vivebant hi linguarum cultores officium Hungarice discendi ad cunctas scholas amplificaverant; disputata igitur erat quaestio linguae civitatis 50 annos, a finibus saeculi duodevicensimi usque ad 1844. Contra totam solum Croati adversabantur: Croati nobiles decreverunt in diaeta provinciali anno [[1805]] [[25 Novembris]], ut "nullo tempore linguae Hungaricae, aut alterius, praeter Latinam in his regnis usus fiat."
 
===Condicio linguae hodiernae===