Quantum redactiones paginae "Carolus Brockden Brown" differant

Content deleted Content added
EmausBot (disputatio | conlationes)
m Bot 1 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:Q468280 sunt
No edit summary
Linea 1:
{{Capsa hominis Vicidata}}
[[Fasciculus:Charles Brockden Brown.jpg|thumb|Carolus Brockden Brown.]]
 
'''Carolus Brockden Brown''' ([[17 Ianuarii]] [[1771]]—[[22 Februarii]] [[1810]]), [[scriptor mythistoriarum]], [[historicus]], et [[editor principalis|editor]]<!--en:magazine editor|editor--> [[Civitates Foederatae|Americanus]] primae [[litterae Civitatum Foederatarum|litterarum aetatis nationalis]], ab [[academia|eruditis]] late habetur [[scriptor mythistoriarum]] Americanus maximi momenti ante [[Iacobus Fenimore Cooper|Iacobum Fenimore Cooper]]. Qui est exercitator "primae mythistoriae Americanae" ([[mythistoria]]e Civitatum Foederatarum inter annos [[1789]] et circa [[1820]]) saepissime lectus et iterum prolatus. Quamquam Brown primus scriptor mythistoriarum Americanus non fuit (ut nonnulli [[iudicium litterarium|critici]] assevere solebant), aspectus suae rei gestae in multis [[genus|generibus]] ([[mythistoria]], [[fabula brevis|fabulis brevibus]], commentariis, [[magazina|scriptis ephemeralibus]] omnium generum, [[poesis|poesi]], [[historiographia]], [[recognitio]]nibus) faciunt ut Brown sit homo praestabilis in [[cultura]] et [[litterae Civitatum Foederatarum|litteris Civitatum Foederatarum]] [[decennium|decennii]] 180 et primi decennii [[saeculum 19|saeculi undevicensimi]], ac intellegens publicus magni momenti in [[cultura impressionis]]<!--print culture--> et [[provincia publica]]<!--public sphere--> [[Oceanus Atlanticus|Atlantica]] latiorilatiore aetatis [[res novae Francicae|rerum novarum Francicarum]]. [[Tuberculosis|Tuberculosi]] [[Philadelphia]]e die [[22 Februarii]] [[1810]] mortuus est, anno aetatis suae tricensimo nono.<ref>Imbarrato et Lauter 2006.</ref>
 
Brown a multis [[auctor]]ibus [[Britannia|Britannicis]] magni momenti suae aetatis legebatur et commendebatur, praecipue a [[Gulielmus Hazlitt|Gulielmo Hazlitt]], [[Thomas Love Peacock|Thoma Love Peacock]], [[Ioannes Keats|Ioanne Keats]], et [[Gualterus Scott|Gualterio Scott Equite]]. In [[Civitates Foederatae|Civitatibus Foederatis]], [[Margarita Fuller]], [[Edgarus Allan Poe]], [[Nathaniel Hawthorne]], [[Henricus Wadsworth Longfellow]], et [[Ioannes Greenleaf Whittier]], et alii [[scriptor]]es ipsi Brown decessor auctoritatis gravis insigniter habuerunt. [[Georgius Lippard]], scriptor mythistoriarum et [[diurnariorum ars|diurnalista]] [[Philadelphia]]e etiam [[habitatio|habitans]], [[liber|librum]] ''The Quaker City; or, The Monks of Monk Hall'' protulit, venditum optimum anni [[1845]], [[memoria]]e Brownianae dicatum.