Quantum redactiones paginae "Magi (Biblia)" differant

Content deleted Content added
SieBot (disputatio | conlationes)
m robot Adding: sh:Sveta tri kralja
m Sine "German quotation marks"
Linea 1:
[[Image:The visit of the wise-men.jpg|thumb|Tres magi]]
'''Sancti Magi''' secundum [[evangelium]] [[Sanctus Matthaeus|Sancti Matthaei]], cum natus esset [[Iesus]], eum adoratum advenerunt dicentes: „Ubi"Ubi est qui natus est [[rex]] [[Iudaei|Iudaeorum]]? Vidimus enim stellam eius in oriente, et venimus eum adorare." Magi [[tres|tria]] munera obtulerunt, aurum, thus et myrrham.
[[Image:Meister von Meßkirch Dreikönigsbild.jpg|thumb|left|Tres magi, unus niger. Imago ca. annum 1538° picta.]]
Paulatim multae fabulae vel legenda de magis facta sunt et magi postremo ut tres reges describebantur qui tres terras [[continens|continentes]] tum notas [[Europa]]m, [[Asia]]m et [[Africa]]m repraesentarent. Nomina magorum sunt Caspar, Melchior et Balthasar, quae nomina forsitan inventa sunt ut litterae CMB explicarentur quae „Christus"Christus Mansionem Benedicat“Benedicat" dicere volunt. Unus magorum (saepe, non semper, Caspar) ut niger describitur qui Africam repraesentet.
 
Sancti Magi [[patronus|patroni]] sunt [[Colonia Agrippina|Coloniae Agrippinae]]. Fama fert [[Flavia Iulia Helena Augusta|Flaviam Iuliam Helenam Augustam]] sanctam reliquias in [[Palaestina]] invenisse. Tum reliquiae magorum [[Mediolanum]] portatae sunt. Deinde Caesar Augustus [[Fridericus I Barbarossa]], postquam Mediolanum expugnavit, reliquias episcopo Coloniensi [[Rainaldus de Dassel|Rainoldo de Dassel]] dono dedit. Reliquiae [[23 Iulii|23° Iulii]] anni [[1164|1164°]] Coloniam advenere. Ex quo tempore Coloniae sunt.