Quantum redactiones paginae "41 a.C.n." differant

Content deleted Content added
Linea 5:
*Post [[Proelium iuxta Philippos commissum|Philippensem victoriam]] [[Marcus Antonius]] in [[Asia (provincia Romana)|Asiam]] [[Ephesus|Ephesum]] contendit provincias orientales ut ordinaret, in primis tamen pecuniam qua promissa militibus dare posset ab Asianis ut exigeret. [[Octavianus Augustus|Octavianus]] contra in Italiam redit, ad agros possidentibus adimendos et veteranis dividendos. Quapropter rixae seditionesque in Italia passim oriebantur.
* [[Lucius Antonius Pietas|L. Antonius]], frater [[Marcus Antonius|M. Antonii]], et eiusdem Marci Antonii uxor [[Fulvia]] invidiam Octaviano apud colonos et praediorum dominos faciebant. Sed [[Perusinum bellum|bello Perusino]] dicto ab [[G. Iulius Caesar Octavianus Augustus|Octaviano]] victi sunt.
===Bellum Parthicum===
[[Quintus Labienus Parthicus|Quintus Labienus]] qui a [[Gaius Cassius Longinus|Cassio]] ad societatem belli cum [[Parthia|Parthis]] coniungendam missus erat post [[Proelium iuxta Philippos commissum|Philippensem cladem]] in Parthia remoratus regi Orodi persuasit ut exercitum ad Romanos adgrediendos sibi mandaret. Exeunte anno ipse et Pacorus, regis filius, [[Syria (provincia Romana)|provinciam Syriam]] invadunt dum Marcus Antonius in [[Aegyptus antiqua|Aegypto]] hiemat.
 
== Nati ==