Quantum redactiones paginae "Bithynia" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
'''Bithynia''' ([[wikt:Bithynia|-ae, ''f.'']]; [[Graece]] Βιθυνία) nomen est antiquae regionis [[Anatolia]]e septentrionalis (vel [[Turcia]]e hodiernae).
 
Secundum scriptores antiquos ([[Herodotus|Herodotum]], [[Xenophanes|Xenophonem]], [[Strabo]]nem, etc.), Bithyni fuerunt advenae [[Thraces]]. Quod fuit gens quaedam appellata ''[[Thyni]]'' in [[Thracia]], id bene notum est, et duae gentes cognatae, Thyni et Bithyni, migrasse simul in vicinas partes Asiae videntur, ubi Mysios, Cauconesque, aliasque gentes minores aut eiecerunt aut devicerunt, Mariandynis se ad septentrionem et orientalem sustinentibus. Herodotus dicit Thynos et Bithynos modo vicinos coluisse; sed illi fiebant maioris momenti, quoniam suum nomen regioni dederunt. Postea regno [[Lydia]]no adiecti ab rege [[Croesus|Croeso]] sunt, quocum sub dominio [[Imperium Persicum|Persico]] ([[546 a.C.n.]]) ceciderunt, et in satrapia Phrygiense, quae omnes terras usque ad Hellespontem et Bosphorum continuit.
==Historia==
 
De rebus politicis huius regionis vide:
Antequam [[Alexander]] eos vicit, Bithyni asserere independentiam suam videbantur, quam prospere sub duobus principibus indigetibus, [[Bas|Bate]] et [[Zipoites|Zipoite]], sustinebant, quorum ille cepit titulum ''basileos'' anno [[297 a.C.n.]]. Ultimus rex, [[Nicomedes IV]], non potuit se sustinere contra [[Mithradates VI|Mithradaten VI Ponticum]], et postquam Senatus Romanus eum ad eius regnum restituerat, regnum testimonio Rei Publicae Romanae legavit ([[74 a.C.n.]]).
 
==Vide etiam==
# [[Bithynia (regnum)]]
# [[Bithynia et Pontus]] (provincia Imperii Romani)
 
{{Geo-stipula}}
 
[[Categoria:Regiones Asiae]]