Quantum redactiones paginae "Zingari" differant

Content deleted Content added
bibl
m fixed typo
Linea 61:
* Fortuna eorum etiam in deterius mutata est, quod, qui ipsi profugae e regione Balcanica in Europam mediam venerant, ob speciei novitatem [[Turci]] vel Turcorum socii habebantur ([[Dieta Imperii Germanici|Dietae]] annorum [[1496]]-[[1498]] [[Landavia]]e et [[Friburgum Brisgoviae|Friburgi Brisgoviae]] actae eos emissarios Turcicos esse declaraverunt). Annis labentibus aliae criminationes additae sunt.
* In [[Hispania]] die [[30 Augusti]] [[1749]] persecutione a rege [[Ferdinandus VI (rex Hispaniae)|Ferdinando VI]] imperata, quae nomine ''Gran Redada de Gitanos'' (Magna Zingarorum comprehensio) nota est, omnes Zingari regni comprehensi, in [[castra carceralia]] inclusi et ad laborandum coacti sunt.
* [[Saeculum 19|Saeculo undevicesimo]] quaedam civitates extra Europam sitas Zingaris ob causas gentilicias immigratione interdixerunt (anno [[1885]] [[CFA]] Zingaros ingredi vetuerunt, sicut iam antea anno [[1880]] [[Argentina]]).
 
=== Bellum mundanum secundum ===