Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 78:
Secundum egoismum classicum quisque ''ego'' singularis est: quot homines, tot ethicae egocentricae. Nemo egoistarum ceterorum quidlibet faciendi iuribus cavere debet, nam si ita faceret, rationem egoismi violaret. ''Egoismus'' et ''universalis'' insociabilia sunt. Egoismus et [[liberalismus]] hoc differunt, quod liberalismus ab omnibus hominibus poscit, ut suo quisque bono caveant. Egoismo autem nihil curae est nisi ''ego'': faciant ceteri ut sibi placeat.
 
[[Ayn Rand]] et [[Robertus Nozick]], philosophi [[CFA|Americani]], liberalismum strictum defenderunt, egoismi classici similem, praesertim quod ad [[phiosophia politica|philosophiam politicam]] attinet. Hanc enim opinionem [[Immanuel Kant|Kantianam]] proferunt, suum quemque hominem finem singularem esse, nec decere quemquam alterius hominis bono uti instrumento, quo bonum suum provehat; videre, ne quid detrimenti capiant cuiusquam hominis bona iuste parata, officium rei publicae esse. Bona iuste parata sunt, si rite et ratione efficaci creverunt. Quae notio 'iusti' omnium contra omnes competitioni favet, et quidem [[neoliberalismus|neoliberalismum]] redolet. Requirendum est, num istud talis forma rei publicae sit, in qua validi locupletes bonaque competendi facultate praediti vivere velint. Iam [[Thomas Hobbes]] olim mirabatur, cur bellum omnium contra omnes non habeamus. Etiam validi et divites, si rem publicam satis bonam, ubi tuti et scuri vivere possint, parere velint, intellegunt consentaneum esse aliquibus commodis egoisticis cedere, dum eadem opera alia commoda, sicut securitatem socialem, consequi possint. Quae cum ita sint, egoismus classicus alruismo mixtus esse videtur.