Quantum redactiones paginae "Ethica" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 56:
In relativismo morali etiam de tolerantia quaestio exoritur: quali animo homines sunt erga moralitatem alienam quae mores foedos continere videtur? iustumne an iniustum est exstirpare conari mores, qui aestimatori extraneo foediores videntur? Qui "iustum" aut "iniustum" responderit, relativismum derelinquet. Si enim alienis moribus intercedere iustum esse dicat, indicet rectae moralitatis fontem penes se suosque esse, quod quidem relativistam moralem parum decet. Praeterea quis est quin idem ius intercedendi ceteris quoque concedat? Aeque inconsequenter dicit, qui iniustum esse adfirmat alienis moribus intervenire, namque hic "iniustum" illud non iam relativo sed potius obiectivo sensu dicitur.<ref>Williams 1973: 24-25.</ref> Itaque id, quod adsequi voluerunt, amittere videntur relativistae, nam relativismo suo iussa tolerantiae exsequi vel promissa [[multiculturalismus|multiculturalismi]] exsolvere nequeunt. Tolerantiae ratio ex relativismo morali concludenda — quae "tolerantia anthropologica" appellari potest — moralitatem cuiusque gentis concedit ex moribus propriis exoriri, nec cuiusquam intercessionem imperialem patitur. Quae cum ita sint, constat eiusmodi mundum, ex autonomis morum systematibus compositum, mutationibus paene impenetrabilem esse.
 
[[File:Retribution; - tarring and feathering; - or - the patriots revenge by James Gillray.jpg|thumb|left|Retributio pice et plumis facta]]
 
Altera relativismi forma subiectiva est, producta ab [[Edvard Westermarck|Edvardo Westermarck]], productaanthropologo et philosopho [[Finni|Finnico]], qui anno [[1932]] librum composuit, quem ''Ethical Relativity'' inscripsit. In quo libro 'retribuendi' notione (''retributive emotion'') usus causas actuum hominum explanavit: nos homines ita institutos esse, ut sentimentis retributivis agamur. Si quis mihi quoddam officium praestiterit, gratiam debeam. Quod sentimentum retributivum me, ut aequali officio illum remunerer, adducat. Si quis autem me fefellerit, ulcisci cupiam. Constat igitur moralitatem hominum in talibus sentimentis retributivis consistere, ut par pari referatur; vitam commercium quoddam esse, nec veritatem moralem usquam inveniri posse. Fieri non potest, ut moralitas ex gente nascatur; potius singulis actibus hominum accumulatur.
 
Theoria Westermarckiana apud [[J. L. Mackie]] valere videtur, qui acriter relativismum moralem defendit.<ref>Msckie 1977.</ref> Dicit enim veritates morales in mundo non esse, quod homines in gentes aliasque societatis formas collecti suam quisque agendi aestimandique consuetudinem habeant. Moralitatem esse formam peculiarem vitae socialis, quam quisque cum gente sua conflet seligatque — ludum igitur quendam socialem, cui interesse aut non interesse cuique homini liceat.
 
 
Line 72 ⟶ 74:
* Butchvarov, Panayot. 1989. ''Skepticism in Ethics).'' Indiana University Press.
* Blackburn, Simon. 2001. ''Being good: A short introduction to ethics.'' Oxford University Press.
* Copp, David, ed 2005. ''The Oxford Handbook of Ethical Theory.'' Oxford University Press.
* Crisp, Roger. 2011. [https://www.rep.routledge.com/articles/ethics;jsessionid=DC0042935BB90B16E896912EF3471749 Ethics]. ''Routledge Encyclopedia of Philosophy.'' London: Routledge.
* Deigh, John. 1995. Ethics. ''The Cambridge Dictionary of Philosophy.'' Cambridge University Press.
Line 77 ⟶ 80:
* De La Torre, Miguel A. 2004. ''Doing Christian Ethics from the Margins.'' Orbis Books.
* D'Urance, Michel. 2005]. ''Jalons pour une éthique rebelle.'' Paris: Aléthéia.
* Fagothey, Austin. 2000. ''Right and Reason.'' Rockford, IllinoisIll.: Tan Books & Publishers.
* Foot, Philippa. 2001. ''Natural Goodness.'' Oxford University Press.
* Gowans, Chris. 2015. Moral relativism. ''[http://plato.stanford.edu/entries/moral-relativism/#DesMorRel Stanford Encyclopedia of Philosophy]''.
* Hare, Richard M. 1952. ''The Language of Morals.'' Oxford: Clarendon Press.
Line 98 ⟶ 102:
* Urmson, J. O. 1968. ''The Emotive Theory of Ethics.'' London: Hutchinson.
* Vendemiati, Aldo. 2004. ''In the First Person, An Outline of General Ethics.'' Roma: Urbaniana University Press.
* Westermarck, Edvard. 1932. ''Ethical Relativity.'' London: Kegan Paul.
* Williams, Bernard. 1973. ''Morality: An Introduction to Ethics''. Pelican Books.